Isaiah 26:21
Ecce enim Dominus egredietur de loco suo, ut visitet iniquitatem habitatoris terræ contra eum; et revelabit terra sanguinem suum, et non operiet ultra interfectos suos.] + 26.21 Revelabit terra. ID. Terreni tunc non poterunt celare quos occiderunt, quia tunc omnia aperta; vel, terra quæ suscepit sanguinem martyrum et operuit, tunc revelabitur quando resurgent.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 4:10Dixitque ad eum: Quid fecisti? vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. + 4.10 Vox sanguinis, etc. Magna virtus justitiæ, quæ vindictam expetit pro sanguine innocentis.
Job 16:18Hæc passus sum absque iniquitate manus meæ, cum haberem mundas ad Deum preces. + 16.18 Hæc passus sum. A verbis corporis, etc., usque ad a quibus toleratur dolor?
Isaiah 13:11Et visitabo super orbis mala, et contra impios iniquitatem eorum; et quiescere faciam superbiam infidelium, et arrogantiam fortium humiliabo. + 13.11 Et visitabo super orbis mala. Vindicabo ut corrigam, etc., usque ad: Misericordia autem mea non auferetur ab eis. Et requiscere. Quasi diceret: Hoc faciam, ut qui superbit humilietur.
Isaiah 30:12Propterea hæc dicit Sanctus Israël: Pro eo quod reprobastis verbum hoc, et sperastis in calumnia et in tumultu, et innixi estis super eo; + 30.12 Pro eo quod reprobastis verbum. ID. Hæretici quoque et omne dogma contrarium veritati, etc., usque ad et saltem cœnosam et parvulam aquam sitientibus præbere.
Ezekiel 8:6Et dixit ad me: Fili hominis, putasne vides tu quid isti faciunt, abominationes magnas quas domus Israël facit hic, ut procul recedam a sanctuario meo? et adhuc conversus videbis abominationes majores.
Ezekiel 10:3Cherubim autem stabant a dextris domus cum ingrederetur vir, et nubes implevit atrium interius.