The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 66 › Isaiah 66:7

Isaiah 66:7

Antequam parturiret, peperit; antequam veniret partus ejus, peperit masculum. + 66.7 Antequam parturiret. HIER. Non paulatim, sed nec multo tempore, etc., usque ad et David, inquit, Spes omnium finium terræ et in mari longe Psal. 74.. Masculum, populum fortem de quo Stephanus, Paulus, qui dicit: Quis nos separabit a charitate Christi Rom. 8..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Before she travailed, she brought forth; before her pain came, she was delivered of a man child.

In Context

6Vox populi de civitate, vox de templo, vox Domini reddentis retributionem inimicis suis. + 66.6 Vox populi de civitate. Adveniente Romano exercitu, secundum Josephum, divisi sunt Judæi in tres partes de principatu contendentes. Alii sibi alium principem præponentes Pars autem populi et sacerdotum, tenebant templum, arcem vero et regiam domum pars populi et principum, reliquam vero civitatem tertia pars et maxime vulgus. Pugnabant ergo et extra contra hostes, et intra contra cives. Romanis ergo urbem irrumpentibus audita est vox populi plangentis de civitate, vox sacerdotum, et qui cum ipsis erant de templo. Vox etiam Domini audita est in Romanis exsultantibus, qui etiam nutu Dei venerunt, reddentis reddentes retributionem inimicis suis, scilicet Judæis, per Romanos.

8Quis audivit umquam tale? et quis vidit huic simile? numquid parturiet terra in die una, aut parietur gens simul, quia parturivit et peperit Sion filios suos? + 66.8 In die una. Apostolus filios suos tanquam una die simul genuit, quia in Christo, qui lux, et dies; et in unitate fidei.

Read all of Isaiah 66

Cross References

Isaiah 54:1[Lauda, sterilis, quæ non paris; decanta laudem, et hinni, quæ non pariebas: quoniam multi filii desertæ magis quam ejus quæ habet virum, dicit Dominus. + 54.1 Lauda, sterilis. HIER. Hactenus de nativitate, passione, resurrectione, etc., usque ad tam de Judæis quam de gentilibus congregatam. Lauda, sterilis. Apostolus, juxta LXX: Lætare, sterilis, quæ non paris, erumpe et clama quæ non parturis, quia multi filii desertæ Gal. 4., etc. Nos autem fratres secundum Isaac, repromissionis filii sumus.

Revelation 12:1Et signum magnum apparuit in cælo: mulier amicta sole, et luna sub pedibus ejus, et in capite ejus corona stellarum duodecim: + 12.1 Et signum. Et ex his vidi istud procedere, scilicet fidei gratiam, id est quiddam magnum significantem. Hic facit mentionem de revelatione mysteriorum quæ fuerunt in secunda visione, et de injuncto officio prædicationis, quod habuimus in tertia, ut istam quartam quæ de pugna Ecclesiæ et diaboli est, ex his duabus, id est secunda et tertia, ostendat pendere. Luna sub pedibus. Licet mundanis sustentetur Ecclesia, ea tamen non affectat. Et in capite ejus corona, etc. Id est duodecim apostoli, quibus mundus credidit, vel in quibus mundum vicit Ecclesia.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 66:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiah 66:6Isaiah 66Isaiah 66:8 →