Isaiah 7:18
Et erit in die illa: sibilabit Dominus muscæ quæ est in extremo fluminum Ægypti, et api quæ est in terra Assur; + 7.18 Muscæ. ID. Id est Ægyptiis, populo imbelli et idololatria sordenti. Legimus ab Ægyptiis Josiam occisum et populum Isræl subjugatum, nec multo post tempore Nabuchodonosor cum innumerabili exercitu cepit Jerusalem, templum succendit, et habitatores Assyrios in Judæa posuit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 8:21Quod si non dimiseris eum, ecce ego immittam in te, et in servos tuos, et in populum tuum, et in domos tuas, omne genus muscarum: et implebuntur domus Ægyptiorum muscis diversi generis, et universa terra in qua fuerint. + 8.21 Omne genus muscarum. ISID. Mystice. Quarto loco Ægyptus muscis percutitur. Musca autem insolens et inquietum animal est, in qua insolentes curæ carnalium desideriorum figurantur. Ægyptus vero muscis percutitur, quia corda eorum qui sæculum diligunt, desideriorum inquietudinibus feriuntur. LXX: cynomyiam, id est, muscam caninam, posuerunt: per quam canini mores significantur, in quibus humanæ mentis voluptas, et libido carnis arguitur. Potest etiam forensis eloquentia hominum significari per muscam caninam, qui velut canes alterutrum se lacerant. PROCOP. Deus non magnis belluis utitur in expugnanda Ægypto, sed contemptissimarum bestiolarum et insectorum ministerium accersit: ne scilicet illarum potentiæ ascriberetur effectus. Abjectis illis et infirmis bestiolis tribuit vires inexpugnabiles, adeo ut desperet Ægyptus se posse illis bestiolis resistere, et clamitet: Digitus Dei hic est: Nam manum Dei non feret universus mundus conglobatus. ORIG. Cynomyia hæreticorum [ Al., Cynicorum] secta, qui ad reliquas deceptionis suæ improbitates, voluptatem et libidinem summum prædicant bonum. Quoniam igitur per hæc singula prius deceptus est mundus, merito adveniens sermo et lex Dei hujusmodi correptionibus arguit, ut ex qualitate pœnarum qualitates proprii cognoscant erroris.
Deuteronomy 1:44Itaque egressus Amorrhæus, qui habitabat in montibus, et obviam veniens, persecutus est vos, sicut solent apes persequi: et cecidit de Seir usque Horma.
Joshua 24:12Misique ante vos crabrones: et ejeci eos de locis suis, duos reges Amorrhæorum, non in gladio nec in arcu tuo. + 24.12 Crabrones. AUG., quæst 27. LXX: Vespas. Id est forte translative acerrimos timoris aculeos, quibus quodammodo timoribus pungebantur fugerent, aut æreos occultos spiritus, quod in Psalmis dicitur, per angelos malos, nisi quis dicat, non omnia quæ facta sunt esse scripta, et velit veras vespas intelligi.
Psalms 105:31Et reputatum est ei in justitiam, in generationem et generationem usque in sempiternum. + 105.31 Et reputatum, etc. AUG. Deus, qui novit quanta charitate populi id factum sit, reputavit hoc sacerdoti suo in justitiam, non solum quandiu generatio est, sed usque in æternum. 1
Isaiah 5:26Et elevabit signum in nationibus procul, et sibilabit ad eum de finibus terræ: et ecce festinus velociter veniet. + 5.26 Et sibilabit ad eum de finibus terræ, etc. ID. Hebræi hunc locum de Babyloniis intelligunt, etc., usque ad affectu se jungit populo, et ait:
Isaiah 13:5venientibus de terra procul, a summitate cæli; Dominus, et vasa furoris ejus, ut disperdat omnem terram.