Isaiah 8:1
Et dixit Dominus ad me: Sume tibi librum grandem, et scribe in eo stylo hominis: Velociter spolia detrahe, cito prædare. + 8.1 Et dixit Dominus ad me: Sume tibi. HIER. Primum propheta prædicit Achaz futura, etc., usque ad unde rursum partus virginalis describitur. Velociter spolia. ID. Hoc nomen pueri, quasi diceret: Ne patiaris ultra diabolum regnare; et non angelos, non Prophetas mitte, sed ipse descende.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 8:3et accessi ad prophetissam, et concepit, et peperit filium. Et dixit Dominus ad me: Voca nomen ejus: Accelera spolia detrahere; Festina prædari: + 8.3 Ad prophetissam. ID. Ad Spiritum sanctum a quo omnis prophetia, quæ Græce neutri generis pneuma, Hebraice feminini Ruach, Latine masculini generis est, et ideo diversis positionibus sortitur, nullius est enim. Vel ad Mariam, quam prophetissam fuisse nemo dubitat.
Jeremiah 30:2Hæc dicit Dominus Deus Israël, dicens: Scribe tibi omnia verba quæ locutus sum ad te, in libro.
Jeremiah 36:28Rursum tolle volumen aliud, et scribe in eo omnes sermones priores qui erant in primo volumine, quod combussit Joakim rex Juda.
Habakkuk 2:2Et respondit mihi Dominus, et dixit: [Scribe visum, et explana eum super tabulas, ut percurrat qui legerit eum.
Revelation 21:17Et mensus est murum ejus centum quadraginta quatuor cubitorum, mensura hominis, quæ est angeli. + 21.17 Mensura hominis. Juxta litteram sanctus Joannes ostendit angelum apparuisse sibi in specie hominis, ut aperte denotet eum qui significabatur verum angelum, id est Filium Dei, et verum hominem fuisse.