bible.software › Revelation › Revelation 21 › Revelation 21:17
Revelation 21:17
Et mensus est murum ejus centum quadraginta quatuor cubitorum, mensura hominis, quæ est angeli. + 21.17 Mensura hominis. Juxta litteram sanctus Joannes ostendit angelum apparuisse sibi in specie hominis, ut aperte denotet eum qui significabatur verum angelum, id est Filium Dei, et verum hominem fuisse.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And he measured the wall thereof, an hundred and forty and four cubits, according to the measure of a man, that is, of the angel.
In Context
16Et civitas in quadro posita est, et longitudo ejus tanta est quanta et latitudo: et mensus est civitatem de arundine aurea per stadia duodecim millia: et longitudo, et altitudo, et latitudo ejus æqualia sunt.
18Et erat structura muri ejus ex lapide jaspide: ipsa vero civitas aurum mundum simile vitro mundo. + 21.18 Et erat. Dixerat in hac civitate esse muros et portas et fundamenta, et ipsos inter se, alios majores, alios minores, hic exsequitur qualis sit murus et qualis ipsa civitas et fundamenta et portæ. Structura muri ejus ex lapide jaspide. Id est, si aliquis sit ad hoc instructus ut sit defensor aliorum, hoc habet ex fide quam firmiter tenet et prædicat, quam Jaspis viridis significat, ut sit defensor aliorum. Aurum. Sapientiam denotat aurum; vitrum autem fidei puritatem, qua ore promittit quod corde credit.
Read all of Revelation 21
Cross References
Revelation 7:4Et audivi numerum signatorum, centum quadraginta quatuor millia signati, ex omni tribu filiorum Israël. + 7.4 Centum quadraginta. Finitum ponit, quia Deus sibi sub certo numero omnes comprehendit. Ex omni tribu. Id est ex omnibus fidem Jacob imitantibus.
Revelation 14:3Et cantabant quasi canticum novum ante sedem, et ante quatuor animalia, et seniores: et nemo poterat dicere canticum, nisi illa centum quadraginta quatuor millia, qui empti sunt de terra. + 14.3 Et cantabant. Id est de integritate animæ et corporis exsultabunt: quod gaudium nunquam eis veterascet, sed semper est eis ut novum.
This Verse In Other Editions
Study Revelation 21:17