Isaiah 8:3
et accessi ad prophetissam, et concepit, et peperit filium. Et dixit Dominus ad me: Voca nomen ejus: Accelera spolia detrahere; Festina prædari: + 8.3 Ad prophetissam. ID. Ad Spiritum sanctum a quo omnis prophetia, quæ Græce neutri generis pneuma, Hebraice feminini Ruach, Latine masculini generis est, et ideo diversis positionibus sortitur, nullius est enim. Vel ad Mariam, quam prophetissam fuisse nemo dubitat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Kings 22:14Ierunt itaque Helcias sacerdos, et Ahicam, et Achobor, et Sapham, et Asaia, ad Holdam prophetidem, uxorem Sellum filii Thecuæ filii Araas custodis vestium, quæ habitabat in Jerusalem in Secunda: locutique sunt ad eam. + 22.14 In Secunda. RAB. In Paralipomenis legitur de Ezechia, quod ædificavit omnem murum qui fuerat dissipatus, et forinsecus alterum murum; unde Sophonias: Ululatus a Secunda. Prophetissa ergo habitavit in Secunda, id est, in secundi muri parte.
Hosea 1:3Et abiit, et accepit Gomer, filiam Debelaim: et concepit, et peperit ei filium.