Isaiah 8:4
quia antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam, auferetur fortitudo Damasci, et spolia Samariæ, coram rege Assyriorum. + 8.4 Puer. ID. Præcipitur itaque Isaias, etc., usque ad domum David sola invocatione salvaret. Pro eo quod abjecit populus aquas Siole. HIER. In quibus cæcus se lavit, etc., usque ad terram ipsius Judam conatus sit possidere.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
5Et adjecit Dominus loqui ad me adhuc, dicens:
Cross References
Deuteronomy 1:39Parvuli vestri, de quibus dixistis quod captivi ducerentur, et filii qui hodie boni ac mali ignorant distantiam, ipsi ingredientur: et ipsis dabo terram, et possidebunt eam.
2 Kings 16:9Qui et acquievit voluntati ejus: ascendit enim rex Assyriorum in Damascum, et vastavit eam, et transtulit habitatores ejus Cyrenen: Rasin autem interfecit.
2 Kings 17:5Pervagatusque est omnem terram: et ascendens Samariam, obsedit eam tribus annis.
Isaiah 7:8sed caput Syriæ Damascus, et caput Damasci Rasin; et adhuc sexaginta et quinque anni, et desinet Ephraim esse populus; + 7.8 Adhuc sexaginta, etc. Quasi diceret: Interim contenti erunt finibus suis, et Damasco tanquam metropoli Syriæ imperabit Rasim, et caput civitatum Ephraim Samaria erit, et in ea interim regnabit filius Romeliæ. Sexaginta quinque anni. A vicesimo sexto anno regni Oziæ, quando lepra percussus est, ex tunc Joathan filius ejus regnavit septem et viginti annis, patre adhuc vivente. Post mortem ejus annis sexdecim, post quem Achaz aliis sexdecim, postea regnante Ezechia sex annis. Ephraim, id est, decem tribus in captivitatem ductæ, cessarunt esse populus.
Isaiah 7:16Quia antequam sciat puer reprobare malum et eligere bonum, derelinquetur terra quam tu detestaris a facie duorum regum suorum. + 7.16 Derelinquetur, etc. ID. quasi diceret: Terra Syriæ et Samariæ ab invocatione nominis ejus vastabitur, et domus Juda a duobus regibus liberabitur.
Isaiah 17:1Onus Damasci. [Ecce Damascus desinet esse civitas, et erit sicut acervus lapidum in ruina. + 17.1 Onus Damasci. Ecce Damascus. ID. Damascus metropolis Syriæ, etc., usque ad sed quia non egerunt pœnitentiam captivati sunt.