The Bible Software
bible.softwareIsaiæIsaiæ 9 › Isaiæ 9:3

Isaiæ 9:3

Multiplicasti gentem, et non magnificasti lætitiam. Lætabuntur coram te, sicut qui lætantur in messe; sicut exsultant victores capta præda, quando dividunt spolia. + 9.3 Non magnificasti lætitiam. Nobis de salute Judæorum; quamvis enim gaudeant de gentium conversione, dolent tamen de Judæorum repulsione. Lætabuntur coram te, etc. Propheta ad Christum de discipulis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Thou hast multiplied the nation, and not increased the joy: they joy before thee according to the joy in harvest, and as men rejoice when they divide the spoil.

In Context

2Populus qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam; habitantibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis. + 9.2 In regione umbræ mortis. ID. In umbra mortis sunt, qui in peccatis adhuc vivunt: In regione umbræ mortis, qui jam mortuis operibus ad inferna descenderunt.

4Jugum enim oneris ejus, et virgam humeri ejus, et sceptrum exactoris ejus superasti, sicut in die Madian. + 9.4 Jugum enim. ID. Habet Christus jugum, sed suave; et diabolus, sed importabile onere. Et Christus principatum super humerum, in quo crucem portavit, et diabolus in humero virgam, qua superbit. Exactoris. Ipsius, scilicet exigentis. Quotidie enim nummum peccati quem primo homini commisit, a posteris cum usura exigit.

Read all of Isaiæ 9

Cross References

Judges 5:3Audite, reges; auribus percipite, principes: ego sum, ego sum, quæ Domino canam, psallam Domino Deo Israël.

Judges 8:12Fugeruntque Zebee et Salmana, quos persequens Gedeon comprehendit, turbato omni exercitu eorum.

2 Chronicles 20:25Venit ergo Josaphat, et omnis populus cum eo, ad detrahenda spolia mortuorum: inveneruntque inter cadavera variam supellectilem, vestes quoque, et vasa pretiosissima, et diripuerunt ita ut omnia portare non possent, nec per tres dies spolia auferre præ prædæ magnitudine. + 20.25 Venit ergo Josaphat, etc. Sancti doctores cum turba fidelium colligunt de spoliis hostium quidquid de Physica, Ethica, et Logica legendo, et scribendo, et docendo utiliter crediderunt, per sanctæ Trinitatis fidem, in usum totius Ecclesiæ convertunt, ut quod illi injuste et inutiliter possidebant, fideles utiliter possidentes, animarum ad salutem possideant.

Psalms 4:7Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine: dedisti lætitiam in corde meo. + 4.7 Signatum est super nos lumen, etc. AUG. Hoc lumen est totum, et verum hominis bonum, quo signatur, ut denarius imagine regis. Lumen. AUG. Lumen, id est, luminosus vultus, et illuminans nos, imago qua cognosceris. CASS. Vel: Crux nobis impressa est, in signum regis nostri, quæ est lumen vultus: quia in talibus radiat Deus. Imago creationis, ratio; recreationis, gratia; similitudinis, tota Trinitas. In corde. AUG. Non foris in vanis, sed intus ubi habitat Deus, quærenda est lætitia. 1

Isaiah 10:26Et suscitabit super eum Dominus exercituum flagellum, juxta plagam Madian in petra Oreb: et virgam suam super mare, et levabit eam in via Ægypti. + 10.26 Virgam suam in mare. ID. Quasi: Antequam veniat super te, aggredietur Tharacam, regem Æthiopiæ, et transibit mare Rubrum, et levabit virgam super Ægyptum, et sic cum multo exercitu revertetur contra Jerusalem.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiæ 9:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiæ 9:2Isaiæ 9Isaiæ 9:4 →