2 Chronicles 20:25
Venit ergo Josaphat, et omnis populus cum eo, ad detrahenda spolia mortuorum: inveneruntque inter cadavera variam supellectilem, vestes quoque, et vasa pretiosissima, et diripuerunt ita ut omnia portare non possent, nec per tres dies spolia auferre præ prædæ magnitudine. + 20.25 Venit ergo Josaphat, etc. Sancti doctores cum turba fidelium colligunt de spoliis hostium quidquid de Physica, Ethica, et Logica legendo, et scribendo, et docendo utiliter crediderunt, per sanctæ Trinitatis fidem, in usum totius Ecclesiæ convertunt, ut quod illi injuste et inutiliter possidebant, fideles utiliter possidentes, animarum ad salutem possideant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 12:35Feceruntque filii Israël sicut præceperat Moyses: et petierunt ab Ægyptiis vasa argentea et aurea, vestemque plurimam. + 12.35 Et petierunt, etc. AUG., quæst. 45. Hoc jam factum fuerat ante mortes primogenitorum. Sed nunc per recapitulationem repetitur, nam narratum est quando factum est. Modo enim quomodo posset fieri ut in tanto luctu ista accommodarentur: nisi forte quis dicat etiam ista plaga non fuisse percussos Ægyptios qui cum Hebræis habitabant. Vasa aurea, etc. Hæc doctrinas significant, quæ ex ipsa consuetudine gentium non inutili studio discuntur; vel animas pretiosas ex gentibus, tanquam vasa aurea et argentea; cum vestibus, id est, corporibus: quæ se adjungunt populo Dei, ut semel de hoc sæculo tanquam de Ægypto liberentur.
Numbers 31:53Unusquisque enim quod in præda rapuerat, suum erat.
Judges 8:24Dixitque ad eos: Unam petitionem postulo a vobis: date mihi inaures ex præda vestra. Inaures enim aureas Ismaëlitæ habere consueverant.
2 Kings 7:9Dixeruntque ad invicem: Non recte facimus: hæc enim dies boni nuntii est. Si tacuerimus et noluerimus nuntiare usque mane, sceleris arguemur: venite, eamus, et nuntiemus in aula regis.
Psalms 68:12Et posui vestimentum meum cilicium; et factus sum illis in parabolam. + 68.12 Et posui. AUG. Illis carnem apposui, in quam sævirent, et occului Deitatem. Cilicium. AUG., HIER. Mortalis caro, ut de peccato damnaret peccatum. Cilicium, lugubris caro, ut quando flevit super Jerusalem Luc. 19., et pro Lazaro Joan. 11.. In parabolam. AUG., HIER. Irrisoriam, ut cuilibet maledicendo, dicerent: Sic tibi contingat ut crucifixo. Vel, quia parabolas eos docebam; unde: Vobis datum est nosse mysterium Verbi Dei, cæteris autem in parabolis. Et tunc adversum me loquebantur. 1
Ezekiel 39:8Ecce venit, et factum est, ait Dominus Deus: hæc est dies de qua locutus sum.