The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 9 › Isaiah 9:4

Isaiah 9:4

Jugum enim oneris ejus, et virgam humeri ejus, et sceptrum exactoris ejus superasti, sicut in die Madian. + 9.4 Jugum enim. ID. Habet Christus jugum, sed suave; et diabolus, sed importabile onere. Et Christus principatum super humerum, in quo crucem portavit, et diabolus in humero virgam, qua superbit. Exactoris. Ipsius, scilicet exigentis. Quotidie enim nummum peccati quem primo homini commisit, a posteris cum usura exigit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For thou hast broken the yoke of his burden, and the staff of his shoulder, the rod of his oppressor, as in the day of Midian.

In Context

3Multiplicasti gentem, et non magnificasti lætitiam. Lætabuntur coram te, sicut qui lætantur in messe; sicut exsultant victores capta præda, quando dividunt spolia. + 9.3 Non magnificasti lætitiam. Nobis de salute Judæorum; quamvis enim gaudeant de gentium conversione, dolent tamen de Judæorum repulsione. Lætabuntur coram te, etc. Propheta ad Christum de discipulis.

5Quia omnis violentia prædatio cum tumultu, et vestimentum mistum sanguine, erit in combustionem, et cibus ignis. + 9.5 Quia omnis violenta prædatio. ID. Acsi dicat: Genus humanum quod diabolus deprædatus est, auferet ei Dominus violenter, id est, potenter, et ipsum cum tumultu detrudet in infernum. Unde tam de ipso quam de membris ejus dicitur: Periit memoria eorum cum sonitu Psal. 9.. Vestimentum mistum. ID. Diabolus qui plenus omnium sanguine, qui homicida ab initio; vel homines, quibus diabolus tanquam veste circumdatur, quorum manus plenæ sunt sanguine.

Read all of Isaiah 9

Cross References

Leviticus 26:13Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ægyptiorum, ne serviretis eis: et qui confregi catenas cervicum vestrarum, ut incederetis erecti.

Judges 7:22et nihilominus insistebant trecenti viri buccinis personantes. Immisitque Dominus gladium omnibus castris, et mutua se cæde truncabant,

Psalms 83:9Domine Deus virtutum, exaudi orationem meam; auribus percipe, Deus Jacob. + 83.9 Domine Deus virtutum. CASS. Orat et humiliat se pro impetratione hujus auxilii. Deus Jacob. AUG. Quem fecisti Isræl apparens ei sic fac et me Isræl. 1

Isaiah 10:5[Væ Assur ! virga furoris mei et baculus ipse est; in manu eorum indignatio mea. + 10.5 Væ Assur. ID. Hucusque contra decem et duas tribus, etc., usque ad et non solum captivavit, sed partim delevit.

Isaiah 10:26Et suscitabit super eum Dominus exercituum flagellum, juxta plagam Madian in petra Oreb: et virgam suam super mare, et levabit eam in via Ægypti. + 10.26 Virgam suam in mare. ID. Quasi: Antequam veniat super te, aggredietur Tharacam, regem Æthiopiæ, et transibit mare Rubrum, et levabit virgam super Ægyptum, et sic cum multo exercitu revertetur contra Jerusalem.

Isaiah 14:25sic eveniet: ut conteram Assyrium in terra mea, et in montibus meis conculcem eum; et auferetur ab eis jugum ejus, et onus illius ab humero eorum tolletur. + 14.25 In montibus. Nota proprietatem, etc., usque ad sed et eos qui virtutibus profecerunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 9:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiah 9:3Isaiah 9Isaiah 9:5 →