James 1:10
dives autem in humilitate sua, quoniam sicut flos fœni transibit; + 1.10 Dives autem. Divitem vocat eum qui totam spem in divitiis ponit; non nocet habere divitias, sed amare. Dives autem glorietur. Ironice. Quasi: Non debet gloriari in sua gloria qua superbit et alios opprimit, quia finienda est et humilianda in inferno. Vel, Glorietur in humilitate sua, id est, non in superbia, sed humiliet se subserviendo aliis de divitiis. Quoniam sicut flos feni. Justus ut palma floret, injustus ut fenum: quia ille manet, hic cito transit. Flos justi spes quæ fructum exspectat, radix justi charitas quæ immobilis manet; mali radix cupiditas, flos delectatio temporalium.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But the rich, in that he is made low: because as the flower of the grass he shall pass away.
In Context
9Glorietur autem frater humilis in exaltatione sua:
Cross References
Psalms 37:2[Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me: + 37.2 Domine, ne in furore tuo arguas me. Primum, captat misericordiam per pœnas summatim. Arguas me. CASS. Ut pœna sit a misericordia ad correctionem, non ab ira ad ultionem. 1
Psalms 90:5Scuto circumdabit te veritas ejus: non timebis a timore nocturno; + 90.5 Veritas. ID. Dei est, qui non respicit personas, nec miscet sperantes de seipsis cum his qui sperant in Deo, sed discernit humiles vel superbos. CASS. Vel veritas, incarnatio Christi, unde: De terra veritas orta est Psal. 84., quod et scapulis obumbrat, et scuto defendit. Sicut notavit genera defensionum, notat et genera periculorum, ut sit gratior liberatio. A timore nocturno. A similitudine periculi, unde tantum timor habetur. A timore nocturno. AUG. Qui ignorans peccat, etc., usque ad Cadent a latere tuo mille. 1
Psalms 103:15et vinum lætificet cor hominis: ut exhilaret faciem in oleo, et panis cor hominis confirmet. 1
Isaiah 57:15Quia hæc dicit Excelsus, et Sublimis, habitans æternitatem, et sanctum nomen ejus: in excelso et in sancto habitans, et cum contrito et humili spiritu: ut vivificet spiritum humilium, et vivificet cor contritorum. + 57.15 Quia hæc dicit. Increpatione contra Jerusalem finita, venit ad eos qui confidunt in Domino, quorum reversioni iter jusserat præparari. Unde et a laudibus Dei incipit, et quæ redeunti populo promiserit, consequenter ostendit.
Matthew 5:3Beati pauperes spiritu: quoniam ipsorum est regnum cælorum. + 5.3 Beati. GREG. NYSS. Beatitudo, ut mea fert opinio, comprehensio est omnium earum rerum quæ, etc., usque ad miseria enim est in acerbis et tristibus nostraque voluntate non occidentibus casibus et calamitatibus ærumna. Beati pauperes. Sententiarum numerus diligenter est attendendus. Incipit enim beatitudo ab humilitate. HIER. Beati pauperes spiritu. Quia non necessitas sed fides, et devotio paupertatis beatos facit, etc., usque ad sicut initium sapientiæ timor Domini, sic paupertas est principium beatitudinis. CHRYSOST. Pauperes spiritu sunt humiles et contriti corde. Spiritum autem hic animam et voluntatem dixit. Quoniam autem multi sunt humiles non spontanei, sed astricti necessitate, primos vocat beatos.
1 Corinthians 7:31et qui utuntur hoc mundo, tamquam non utantur: præterit enim figura hujus mundi.