The Bible Software
bible.softwareJamesJames 1 › James 1:11

James 1:11

exortus est enim sol cum ardore, et arefecit fœnum, et flos ejus decidit, et decor vultus ejus deperiit: ita et dives in itineribus suis marcescet. + 1.11 Dives in itineribus. Viæ divitis temporalia sunt, quibus beatificari quærit, quæ cito destruentur. Ardor solis, adventus severi Judicis: vel in morte cujusque improvisus, vel in judicio communiter. In quo justus ut arbor fructifera manebit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For the sun is no sooner risen with a burning heat, but it withereth the grass, and the flower thereof falleth, and the grace of the fashion of it perisheth: so also shall the rich man fade away in his ways.

In Context

10dives autem in humilitate sua, quoniam sicut flos fœni transibit; + 1.10 Dives autem. Divitem vocat eum qui totam spem in divitiis ponit; non nocet habere divitias, sed amare. Dives autem glorietur. Ironice. Quasi: Non debet gloriari in sua gloria qua superbit et alios opprimit, quia finienda est et humilianda in inferno. Vel, Glorietur in humilitate sua, id est, non in superbia, sed humiliet se subserviendo aliis de divitiis. Quoniam sicut flos feni. Justus ut palma floret, injustus ut fenum: quia ille manet, hic cito transit. Flos justi spes quæ fructum exspectat, radix justi charitas quæ immobilis manet; mali radix cupiditas, flos delectatio temporalium.

12Beatus vir qui suffert tentationem: quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitæ, quam repromisit Deus diligentibus se. + 1.12 Beatus vir. Quia difficile est hortari ad contemptum mundi, subdit de magnitudine præmii: Beatus vir, etc. Non solum verbera et carceres debetis pati, sed et amissionem rerum temporalium, quæ sunt viles et transitoriæ, et amatores earum puniendi.

Read all of James 1

Cross References

2 Samuel 22:46Filii alieni defluxerunt, et contrahentur in angustiis suis.

Psalms 73:18Memor esto hujus: inimicus improperavit Domino, et populus insipiens incitavit nomen tuum. + 73.18 Memor esto. CAS. Jam quod ubique fit: precatur Judæis, per numerata beneficia, pium judicem provocat. Quasi diceret: Memor esto hujus creaturæ tuæ. Hujus. AUG. Creaturæ tuæ, cujus creaturæ tuæ? Inimicus improperavit Domino, et populus insipiens incitavit nomen tuum, etc. AUG. Asaph intellectu dolet pristinam cæcitatem, et sic pro Judæis orat, ut eorum confiteantur errata. Hoc orat, quod scit futurum; erant enim inter Judæos vasa misericordiæ. 1

Psalms 102:11Quoniam secundum altitudinem cæli a terra, corroboravit misericordiam suam super timentes se; + 102.11 Quoniam. ID. Cœlum undique circa terram unde etiam peccantibus lux, ær, spiritus, pluvia, unde fructus: sine cœlo desinit terra, sic protectio Dei super timentes. 1

Isaiah 28:1[Væ coronæ superbiæ, ebriis Ephraim, et flori decidenti, gloriæ exsultationis ejus, qui erant in vertice vallis pinguissimæ, errantes a vino. + 28.1 Væ coronæ superbiæ. ID. Huc usque ad consummationem mundi, etc., usque ad nec pœnitentiæ fructum salutis habuit. Vallis pinguissimæ. Gethsemani fertilitate frugum, per eam erat eis ascensus in civitatem, et ibi figebant aliqui, ludi causa, tentoria dum in civitate morabantur.

Isaiah 40:7Exsiccatum est fœnum, et cecidit flos, quia spiritus Domini sufflavit in eo. Vere fœnum est populus:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study James 1:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← James 1:10James 1James 1:12 →