The Bible Software
bible.softwareJamesJames 1 › James 1:19

James 1:19

Scitis, fratres mei dilectissimi. Sit autem omnis homo velox ad audiendum: tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram. + 1.19 Tardus ad iram. Non temere, et sine causa aliquis irascatur, vel contra subditos peccantes, vel contra quoslibet fratres, vel contra felicitatem malorum, quia maturitas sapientiæ non nisi tranquilla mente percipitur. Et qui iratus judicat, etiamsi justitiam judicat, tamen divini examinis justitiam, in qua perturbatio non cadit, non potest imitari.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Wherefore, my beloved brethren, let every man be swift to hear, slow to speak, slow to wrath:

In Context

18Voluntarie enim genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturæ ejus. + 1.18 Voluntarie. Omne bonum est a Deo, et non meritis vestris ad hoc accessistis, sed sola gratia divinæ voluntatis. Ut simus initium, etc. Per hanc genituram non putemus nos esse id quod ipse est, sed quemdam principatum in creaturis, adoptione nobis concessit. Unde alius translator: Ut simus primitiæ creaturarum ejus.

20Ira enim viri justitiam Dei non operatur.

Read all of James 1

Cross References

Numbers 22:27Cumque vidisset asina stantem angelum, concidit sub pedibus sedentis: qui iratus, vehementius cædebat fuste latera ejus. + 22.27 Concidit sub, etc. Quia cæsa non ivit retro, in partem non declinavit, quia non ab altera parte terrebatur, sed in media via in angusto erat angelus.

Nehemiah 8:12Abiit itaque omnis populus ut comederet, et biberet, et mitteret partes, et faceret lætitiam magnam: quia intellexerant verba quæ docuerat eos.

Nehemiah 9:3Et consurrexerunt ad standum: et legerunt in volumine legis Domini Dei sui, quater in die, et quater confitebantur, et adorabant Dominum Deum suum.

Job 32:16Quoniam igitur expectavi, et non sunt locuti: steterunt, nec ultra responderunt:

Proverbs 10:19In multiloquio non deerit peccatum, qui autem moderatur labia sua prudentissimus est.

Proverbs 14:17Impatiens operabitur stultitiam, et vir versutus odiosus est. + 14.17 Impatiens, etc. Reprehensibilis quidem est impatiens, etc., usque ad inter reprobos æstimatur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study James 1:19

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← James 1:18James 1James 1:20 →