The Bible Software
bible.softwareJamesJames 1 › James 1:18

James 1:18

Voluntarie enim genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturæ ejus. + 1.18 Voluntarie. Omne bonum est a Deo, et non meritis vestris ad hoc accessistis, sed sola gratia divinæ voluntatis. Ut simus initium, etc. Per hanc genituram non putemus nos esse id quod ipse est, sed quemdam principatum in creaturis, adoptione nobis concessit. Unde alius translator: Ut simus primitiæ creaturarum ejus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Of his own will begat he us with the word of truth, that we should be a kind of firstfruits of his creatures.

In Context

17Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio. + 1.17 Omne datum, etc. BED. Postquam docuit quod vitia non a Deo nobis, sed a nobis sunt, etc., usque ad donum perfectum potest intelligi. Nec vicissitudinis. Lumen ejus aliqua umbra non interdicit, ut aliqua mala immittat. Semper bona lucis sunt in Deo, sed ejus dona in nobis aliquando sunt quæ supervenientia obumbrant peccata.

19Scitis, fratres mei dilectissimi. Sit autem omnis homo velox ad audiendum: tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram. + 1.19 Tardus ad iram. Non temere, et sine causa aliquis irascatur, vel contra subditos peccantes, vel contra quoslibet fratres, vel contra felicitatem malorum, quia maturitas sapientiæ non nisi tranquilla mente percipitur. Et qui iratus judicat, etiamsi justitiam judicat, tamen divini examinis justitiam, in qua perturbatio non cadit, non potest imitari.

Read all of James 1

Cross References

Jeremiah 2:3Sanctus Israël Domino, primitiæ frugum ejus: omnes qui devorant eum delinquunt: mala venient super eos, dicit Dominus. + 2.3 Omnes qui devorant. HIER. Sicut qui primitias devorant, etc., usque ad primitiæ debentur sacerdotibus, non hostibus.

John 1:13qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt.

Romans 4:17(sicut scriptum est: Quia patrem multarum gentium posui te) ante Deum, cui credidit, qui vivificat mortuos, et vocat ea quæ non sunt, tamquam ea quæ sunt:

Romans 9:15Moysi enim dicit: Miserebor cujus misereor: et misericordiam præstabo cujus miserebor. + 9.15 Miserebor cui misertus. Id est, cui præscio miserendum, et apud me mansurum: hoc est dare illi cui dandum est, non dare illi cui dandum non est; ut eum vocet, quem sciat obaudire; ut David qui post veniam tam bene perstitit. Saul non auditus in prece non perstitit, sed ad idola conversus est; unde juste reprobatus esse a præscio videtur.

Ephesians 1:12ut simus in laudem gloriæ ejus nos, qui ante speravimus in Christo;

Colossians 1:20et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis ejus, sive quæ in terris, sive quæ in cælis sunt. + 1.20 Per eum reconciliare. Deo placuit per eum reconciliare, et ipse pacificavit non gratis, sed per sanguinem cœlestia et terrestria, unde patet homini introitus in cœlum. Omnia per eum facta, in ipso auctore vivunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study James 1:18

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← James 1:17James 1James 1:19 →