The Bible Software
bible.softwareJamesJames 1 › James 1:21

James 1:21

Propter quod abjicientes omnem immunditiam, et abundantiam malitiæ, in mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras. + 1.21 Propter quod abjicientes, etc. Monuit ad inquirendam doctrinam, ad quam suscipiendam, et ut in ea possint proficere, hortatur nunc ad munditiam corporis et animæ. Qui enim non declinat a malo, non potest bonum facere. Insitum verbum. Quod vestris cordibus prædicando imponimus, vel verbum quod insitum et seminatum est in die redemptionis, quando vos genuit Deus; nunc perfectius suscipite, et operibus implete, quid in mysterio tenetis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Wherefore lay apart all filthiness and superfluity of naughtiness, and receive with meekness the engrafted word, which is able to save your souls.

In Context

20Ira enim viri justitiam Dei non operatur.

22Estote autem factores verbi, et non auditores tantum: fallentes vosmetipsos.

Read all of James 1

Cross References

Psalms 25:9Ne perdas cum impiis, Deus, animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam: + 25.9 Ne perdas. CASS. Et si modo simul esse pateris, ne simul perdas. CASS. Ne perdas in futuro cum impiis, quibus hic non communico. 1

Isaiah 29:19Et addent mites in Domino lætitiam, et pauperes homines in Sancto Israël exsultabunt;

Isaiah 61:1[Spiritus Domini super me, eo quod unxerit Dominus me; ad annuntiandum mansuetis misit me, ut mederer contritis corde, et prædicarem captivis indulgentiam, et clausis apertionem; + 61.1 Spiritus Domini HIER. Christus secundum humanitatem qui supra dixerat, Ego Dominus, in tempore congregabo eos, etc. Quod unxerit me: oleo lætitiæ, abundantia gratiæ. ID. Hæc unctio in baptismate completa est, quia Spiritus Domini in specie columbæ descendit, et mansit in illo. Ad annuntiandum. Septuaginta: Ad evangelizandum pauperibus. Apertionem, scilicet resolutionem; sic enim Symmachus apertius transtulit.

Ezekiel 36:25Et effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris, et ab universis idolis vestris mundabo vos.

Matthew 5:5Beati qui lugent: quoniam ipsi consolabuntur. + 5.5 Beati qui lugent. Pro suis vel aliorum peccatis, qui est ab irriguo inferiori, sed qui fit ab irriguo superiori est ex desiderio cœlestis patriæ. Ille lavat præsentes sordes, hic accendit acrius æternorum amatores. Qui autem peccata deposuit, mores mansuetudine correxit, flevit etiam, jam potest esurire et sitire justitiam, quod prius non poterat. Hæc virtus sine spiritu fortitudinis non impletur: quia per eum esuriendo ad satietatem quandoque veniemus. Beati qui lugent. Restat post prædicta ruinarum colluvionem luctu purgare. Luctus pro peccatis vel pro desiderio cœlesti consolationem meretur et non alius. Hi scientiæ spiritu illustrantur, ut sciant quibus malis involvantur. HILAR. Lugentibus non orbitates, aut contumelias, aut damna mœrentibus, sed peccata vetera flentibus, et criminum quibus obsordescimus conscientia ærumnosis, hæc sedula in cœlo consolatio præparatur.

John 6:68Dixit ergo Jesus ad duodecim: Numquid et vos vultis abire?

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study James 1:21

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← James 1:20James 1James 1:22 →