James 1:3
scientes quod probatio fidei vestræ patientiam operatur. + 1.3 Probatio fidei, etc. BED. Eadem sententia, sed converso ordine in Paulo legitur, etc., usque ad per quod fides perfecta probatur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Knowing this, that the trying of your faith worketh patience.
In Context
4Patientia autem opus perfectum habet: ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes.
Cross References
Romans 5:3Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus: scientes quod tribulatio patientiam operatur: + 5.3 Tribulatio. Quod tribulatio non tollit patientiam, facit charitas quæ est proprium donum Spiritus sancti. Spem. Id est certitudinem gloriæ futuræ, quæ humanæ rationi vana videtur: sed testimonio virtutis, id est patientiæ vel miraculorum, firmatur.
Romans 8:28Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt sancti. + 8.28 Scimus autem quoniam diligentibus, etc. Quasi dicat: Non solum hoc facit Spiritus sanctus, sed etiam facit omnia diligentibus se provenire in bonum, prospera vel adversa; talis enim Deus consolatur prosperis, exercet adversis. Prosunt ergo mala quæ fideles pie perferunt, vel ad emendanda sive demenda peccata, vel ad exercendam probandamque justitiam, vel ad demonstrandam hujus vitæ miseriam. Quamvis enim mors carnis de peccato primi hominis originaliter venerit, tamen bonus ejus usus gloriosissimos martyres fecit. Ideoque non solum ipsa, sed et omnia sæculi mala remissis peccatis remanere debuerunt, ut haberet homo cum quibus pro veritate certaret, et unde exercitaretur virtus fidelium. Secundum propositum. Quasi dicat: Quod vocati sunt, non aliunde est quam a prædestinatione Dei. Et inde est, quod omnia cooperantur in bonum: non ex merito.
2 Corinthians 4:17Id enim, quod in præsenti est momentaneum et leve tribulationis nostræ, supra modum in sublimitate æternum gloriæ pondus operatur in nobis,
2 Thessalonians 1:4ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in ecclesiis Dei, pro patientia vestra, et fide, et in omnibus persecutionibus vestris, et tribulationibus, quas sustinetis
Hebrews 10:36Patientia enim vobis necessaria est: ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem.
1 Peter 1:7ut probatio vestræ fidei multo pretiosior auro (quod per ignem probatur) inveniatur in laudem, et gloriam, et honorem in revelatione Jesu Christi: + 1.7 Ut probatio, etc., in laudem. Cum judex laudans vestram fidem, dicet: Et dedistis mihi manducare, etc Matth. 25.. Pretiosior auro. Bed. Patientia sanctorum auro comparatur, etc., usque ad unde et subjungit: Inveniatur, etc. In laudem. Ut laudabiles et gloriosi sitis per constantiam in revelatione, id est in die judicii, quando revelabitur quam magnæ potentiæ sit Deus. Et honorem, ut dicatur vobis: Venite, benedicti Patris mei Matth. 25..