James 1:2
Omne gaudium existimate fratres mei, cum in tentationes varias incideritis: + 1.2 Omne gaudium. Ne indignemini si mali in mundo florent, si vos patimini, quia non est Christianæ veritatis in temporalibus exaltari, sed potius deprimi. Mali nihil habent in cœlo, vos nihil in mundo. Spe illius boni ad quod tenditis, quidquid in via contingat, gaudere debetis. Cum in tentationes. A perfectioribus incipit de extrinsecis tentationibus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
My brethren, count it all joy when ye fall into divers temptations;
In Context
Cross References
Matthew 5:10Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam: quoniam ipsorum est regnum cælorum. + 5.10 Beati qui persecutionem. In prædictis septem est perfectionis ostensio et probatio. Qui prædicta habent, pati possunt persecutionem: et recte tenet prædicta quæ accepit qui pro eis paratus est mori.
Acts 5:41Et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati. + 5.41 Quoniam digni. Non putabant se laborare, sed maximum munus percipere: quia Beati qui persecutionem patiuntur propter Deum Matth. 6..
Romans 8:35Quis ergo nos separabit a caritate Christi? tribulatio? an angustia? an fames? an nuditas? an periculum? an persecutio? an gladius? + 8.35 Quis nos separabit, etc. CYPR. Nihil horum potest separare credentes, etc., usque ad ut et nos propter ipsum patiamur: Sed in his omnibus superamus.
Philippians 1:29quia vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini: + 1.29 Non solum, etc. Utrumque ergo ad Dei gratiam pertinet, et fides credentium, et tolerantia patientium, quia utrumque dixit esse donatum.
Philippians 2:18Idipsum autem et vos gaudete, et congratulamini mihi.
Hebrews 10:34Nam et vinctis compassi estis, et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam.