The Bible Software
bible.softwareJamesJames 1 › James 1:5

James 1:5

Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat: et dabitur ei.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

If any of you lack wisdom, let him ask of God, that giveth to all men liberally, and upbraideth not; and it shall be given him.

In Context

4Patientia autem opus perfectum habet: ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes.

6Postulet autem in fide nihil hæsitans: qui enim hæsitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur: + 1.6 Qui autem hæsitat. Qui conscientia peccati pressus dubitat de præmiis cœlestibus, superveniente vento tentationum, facile deserit fidei statum, et secundum tentantis voluntatem, ad flatum venti per diversos vitiorum raptatur errores.

Read all of James 1

Cross References

Exodus 31:6Dedique ei socium Ooliab filium Achisamech de tribu Dan. Et in corde omnis eruditi posui sapientiam: ut faciant cuncta quæ præcepi tibi, + 31.6 Oliab, qui interpretatur protectio mea, tanquam nomine dicat, Dominus protector vitæ meæ; a quo trepidabo Psal. 26.? Bene autem tabernaculum construunt, qui tam constanter in Domino confidunt. STRAB. Notandum quod in constructione tabernaculi mysterium Trinitatis ostenditur, sicut in baptismo et in transfiguratione. In baptismo enim in voce sonuit Pater: et Filius baptizatus est; in specie columbæ Spiritus apparuit. Ooliab quoque, qui interpretatur protectio mea pater, Patris personam: Beseleel quoque, qui in umbra Dei significat, personam Spiritus sancti: de quo dicitur. Et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Virtus enim Altissimi Spiritus sanctus intelligitur. Unde Dominus dicit: Ego novi virtutem de me exisse Luc. 8.. Jussio autem, id est verbum, quo tabernaculum fieri jussum est, Filius est, per quem Pater in virtute Spiritus sancti omnia operatur.

1 Kings 3:7Et nunc Domine Deus, tu regnare fecisti servum tuum pro David patre meo: ego autem sum puer parvulus, et ignorans egressum et introitum meum.

2 Chronicles 1:10Da mihi sapientiam et intelligentiam, ut ingrediar et egrediar coram populo tuo: quis enim potest hunc populum tuum digne, qui tam grandis est, judicare?

Proverbs 2:3Si enim sapientiam invocaveris, et inclinaveris cor tuum prudentiæ;

Proverbs 9:4Si quis est parvulus, veniat ad me. Et insipientibus locuta est:

Jeremiah 1:6Et dixi: [A, a, a, Domine Deus, ecce nescio loqui, quia puer ego sum.] + 1.6 A, a, a, Domine Deus. Detestatur officium quod pro ætate non potest sustinere. Eadem verecundia, qua Moyses gracilis et tenuis vocis se esse dicit; sed ille quasi magnæ et robustæ ætatis corripitur, quasi puero huic venia datur, qui verecundia et pudore decoratur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study James 1:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← James 1:4James 1James 1:6 →