James 2:1
Fratres mei, nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi gloriæ. + 2.1 Nolite. Quasi dicat: Dominus non divites invitat ad fidem et pauperes despicit, sed pauperes elegit in hoc mundo, et eos fide donavit. Mundus pauperem abjicit, divitem colit; fides Christi econtra docet quia omnis gloria divitum tanquam flos feni, misericordia in pauperes floret in æternum. Domini gloriæ. Dominum gloriæ nominat, ut ejus jussis obediatur, qui sempiterna gloria remunerat id quod pro ejus amore pauperibus datur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 1:17Nulla erit distantia personarum: ita parvum audietis ut magnum, nec accipietis cujusquam personam, quia Dei judicium est. Quod si difficile vobis visum aliquid fuerit, referte ad me, et ego audiam. + 1.17 Quia Dei judicium est; non hominum, quia judicando Dei vicarii estis, qui personam non accipit. Quod si difficile. Majora quæque et difficilia discernere et judicare debent majores, parva et facilia minores.
2 Chronicles 19:7Sit timor Domini vobiscum, et cum diligentia cuncta facite: non est enim apud Dominum Deum nostrum iniquitas, nec personarum acceptio, nec cupido munerum.
Proverbs 24:23Hæc quoque sapientibus. [Cognoscere personam in judicio non est bonum. + 24.23 Hæc quoque sapientibus. Quando reprobus quis repentino interitu rapitur a sæculo, etc., usque ad vel timore nunquam a via veritatis recedatur.
Matthew 22:16Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis, dicentes: Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo: non enim respicis personam hominum: + 22.16 Cum Herodianis dicentes. Tanquam ignotis, ut facilius deciperent, quia timebant turbas. Quod per se non audent, præsidis manibus attentant. Cum Herodianis. Id est, militibus Herodis. Sub Cæsare Augusto quando descriptio facta est, Judæa facta est tributaria. His tributis præpositus est Herodes Antipatris filius alienigena et proselytus, rex Judæis ab Augusto constitutus. Erat ergo seditio in populo, aliis dicentibus debere dari tributa, pro securitate et quiete, cum Romani pro omnibus militent. Pharisæis contra nitentibus, non debere populum Dei qui decimas solvit, et cætera quæ lex dicit, humanis legibus subjacere. Mittunt igitur Pharisæi si possent decipere. Non est tibi cura, etc. Illuc provocant, ut Deum magis timeat quam Cæsarem: et ideo non debere solvi tributa dicat, ut Herodiani quasi auctorem seditionis teneant.
Acts 20:21testificans Judæis atque gentilibus in Deum pœnitentiam, et fidem in Dominum nostrum Jesum Christum.
Romans 1:11Desidero enim videre vos, ut aliquid impertiar vobis gratiæ spiritualis ad confirmandos vos: + 1.11 Desidero enim. Ut quæ verbis suadere non poterat, præsens suaderet virtute miraculorum.