The Bible Software
bible.softwareRomansRomans 1 › Romans 1:11

Romans 1:11

Desidero enim videre vos, ut aliquid impertiar vobis gratiæ spiritualis ad confirmandos vos: + 1.11 Desidero enim. Ut quæ verbis suadere non poterat, præsens suaderet virtute miraculorum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For I long to see you, that I may impart unto you some spiritual gift, to the end ye may be established;

In Context

10semper in orationibus meis: obsecrans, si quomodo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos.

12id est, simul consolari in vobis per eam quæ invicem est, fidem vestram atque meam. + 1.12 Consolari. Modo ego sum desolatus, sicut et vos: etsi non sentitis, sed sic, consolaremur.

Read all of Romans 1

Cross References

2 Samuel 13:39Cessavitque rex David persequi Absalom, eo quod consolatus esset super Amnon interitu. + 13.39 Cessavitque. In Hebræo, cessavit rex exire post Absalom. Perhibetur enim David exire voluisse post Absalom, ut revocaret eum, sed putans quia quoties eum videret, mortem Amnon ad memoriam reduceret, cessavit exire.

2 Chronicles 20:20Cumque mane surrexissent, egressi sunt per desertum Thecue: profectisque eis, stans Josaphat in medio eorum, dixit: Audite me, viri Juda, et omnes habitatores Jerusalem: credite in Domino Deo vestro, et securi eritis: credite prophetis ejus, et cuncta evenient prospera.

Acts 16:5Et ecclesiæ quidem confirmabantur fide, et abundabunt numero quotidie. + 16.5 Et ecclesiæ quidem, etc. ID. Hoc es superioribus capitulis sæpius expositum, cum diximus hujusmodi sententia superiorem claudi narrationem, et initium fieri sequentis.

Acts 19:21His autem expletis, proposuit Paulus in Spiritu, transita Macedonia et Achaia, ire Jerosolymam, dicens: Quoniam postquam fuero ibi, oportet me et Romam videre. + 19.21 His autem expletis, etc. CHRYS. Sat diu conversatus in civitate, etc., usque ad ita ubique contexit opera. Romam videre. RAB. Hanc prius non viderat forsitan, vel quia levem ducebat tribulationem quam ibi passurus erat; videre tantum dicit, non autem multa pati.

Romans 15:29Scio autem quoniam veniens ad vos, in abundantia benedictionis Evangelii Christi veniam.

Romans 16:25Ei autem, qui potens est vos confirmare juxta Evangelium meum, et prædicationem Jesu Christi, secundum revelationem mysterii temporibus æternis taciti + 16.25 Ei autem. Sic ego vos moneo. Ei autem qui potest vos confirmare, sit gloria, a quo solo bono sunt bona omnia; in quo epistolæ notatur summa, quia hic principaliter intendit Apostolus illos monere ut omnia attribuant gratiæ Dei. Secundum revelationem. Mysterium dicit incarnationem Christi, etc., quæ æternis temporibus erant abscondita: quia licet ex aliqua parte antiquis patribus fuissent cognita, plene tamen a nullo fuerunt scita, quousque suo tempore per ipsum Christum sunt revelata.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romans 1:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romans 1:10Romans 1Romans 1:12 →