James 3:1
Nolite plures magistri fieri fratres mei, scientes quoniam majus judicium sumitis. + 3.1 Nolite. Sicut monui vos ad opera facienda, sic moneo ad vitanda stulta magisteria. Nolite plures. Multi fuere temporibus apostolorum, qui descendentes de Judæa Antiochiam, non bene eruditi in lege fidei, docebant, credentes ex gentibus debere circumcidi, et alios errores inducebant, quæ veris prædicatoribus non parvum laborem quæstionis contulerunt. Hos ergo ab officio verbi removet, ne impediant veros prædicatores. Majus. BED. Qui indoctus officium docendi usurpat, et Christum non sinceriter nuntiat, majorem damnationem meretur quam si solus suo scelere periret; sicut contra, qui bene ministrat, gradum sibi bonum acquirit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
My brethren, be not many masters, knowing that we shall receive the greater condemnation.
In Context
Cross References
Leviticus 10:3Dixitque Moyses ad Aaron: Hoc est quod locutus est Dominus: Sanctificabor in iis qui appropinquant mihi, et in conspectu omnis populi glorificabor. Quod audiens tacuit Aaron.
Ezekiel 33:7Et tu, fili hominis, speculatorem dedi te domui Israël: audiens ergo ex ore meo sermonem, annuntiabis eis ex me.
Matthew 7:1Nolite judicare, ut non judicemini. + 7.1 Nolite judicare. De dubiis, quia de manifestis judicatur, et non de illis de quibus incertum est quo animo fiant: de quibus nemo sine periculo judicat. Judicium temerarium est quando, quibus commissum non est, judicant, sive sit de manifestis, sive de occultis. Committitur autem judicium vel magistris Ecclesiæ vel principibus terræ. Hi ergo si de manifestis judicent, quæ scilicet sunt convicta, vel confessa, non temere judicant; si autem de incertis, temere judicant hæc judicia prohibet.
Matthew 10:24Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum: + 10.24 Non est discipulus, etc. Ne indignemini tolerare quod tolero qui Dominus sum, faciens quod volo, et magister docens quod utile scio.
Matthew 23:13Væ autem vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia clauditis regnum cælorum ante homines ! vos enim non intratis, nec introëuntes sinitis intrare. + 23.13 Clauditis. Vel malo exemplo, vel mysteria Scripturarum tollendo. Exemplo enim et doctrina eorum qui magistri sunt, alii quidem Christum non recipiunt.
Luke 6:37Nolite judicare, et non judicabimini: nolite condemnare, et non condemnabimini. Dimitte, et dimittemini. + 6.37 Nolite judicare. Sunt quædam media et incerta quo animo fiant, quia bene et male possunt fieri. Nescimus etiam qualis futurus est, qui nunc apparet malus, de cujus correctione desperare, eumque quasi abjectum reprehendere temerarium est. De apertis quæ bono animo fieri non possunt, permittitur nobis judicare.