Matthew 7:1
Nolite judicare, ut non judicemini. + 7.1 Nolite judicare. De dubiis, quia de manifestis judicatur, et non de illis de quibus incertum est quo animo fiant: de quibus nemo sine periculo judicat. Judicium temerarium est quando, quibus commissum non est, judicant, sive sit de manifestis, sive de occultis. Committitur autem judicium vel magistris Ecclesiæ vel principibus terræ. Hi ergo si de manifestis judicent, quæ scilicet sunt convicta, vel confessa, non temere judicant; si autem de incertis, temere judicant hæc judicia prohibet.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Judge not, that ye be not judged.
In Context
Cross References
Isaiah 66:5Audite verbum Domini, qui tremitis ad verbum ejus. Dixerunt fratres vestri odientes vos, et abjicientes propter nomen meum: Glorificetur Dominus, et videbimus in lætitia vestra; ipsi autem confundentur. + 66.5 Odientes vos. Quia de mundo non estis, quia in me creditis, quia nomen meum habetis, a Chrito Christiani dicti: unde, Jam enim conspiraverant Judæi, ut si quis confiteretur Christum, extra Synagogam fieret Joan. 9.. Glorificetur. HIER. quasi: Appareat gloriosus, etc., usque ad cum potestate magna et majestate et virtute, vel etiam in præsenti.
Matthew 7:2In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini: et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis. + 7.2 In quo enim. Quasi diceret: In qua voluntate benefeceris, in ea liberaberis; et in qua male, in eadem punieris. De his enim agitur in quibus vel temere judicantes offendimus, vel recte agentes excusamur; et ideo addit: In qua mensura. Et juste quorum voluntas non habuit finem peccandi, quamvis cum fine peccaverint, non habent finem ultionis; et quibus judicium fuit sine misericordia, sine misericordia judicabuntur. In qua mensura. Potest in hac mensura in qua aliud mensuratum est, ut triticum, aliud mensurari, ut hordeum: et alia quantitas, ut si unus modius de uno, centum de alio. Ita facit Deus, et non inique ut illi in æternum. Et ipsa infamia, vel malum quod tuleris, causa est cur pœnam debitam incurras. Juste qui æternaliter peccato perfrui volunt, æternam pœnam et inveniunt: quorum voluntas non habuit finem peccandi, nec habebit finem torquendi.
Luke 6:37Nolite judicare, et non judicabimini: nolite condemnare, et non condemnabimini. Dimitte, et dimittemini. + 6.37 Nolite judicare. Sunt quædam media et incerta quo animo fiant, quia bene et male possunt fieri. Nescimus etiam qualis futurus est, qui nunc apparet malus, de cujus correctione desperare, eumque quasi abjectum reprehendere temerarium est. De apertis quæ bono animo fieri non possunt, permittitur nobis judicare.
Romans 2:1Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis qui judicas. In quo enim judicas alterum, teipsum condemnas: eadem enim agis quæ judicas. + 2.1 Propter quod, etc. Hoc communiter de gentibus et Judæis. Judæus judicabat gentilem, propter priorem statum: gentilis Judæum: uterque homo, non spiritus. Si Judæus judicat gentilem de idololatria, et ipsi idololatræ. Si gentilis Judæum de legis prævaricatione, et ipse prævaricator naturalis legis. Inexcusabilis. Quia tu ipse testis es damnationis tuæ, dum alium judicas: quare hoc? quia eadem agis. Qui judicas. In quo ostendit se esse quod non est, id est justum. Eadem enim agis. Inanem excusationem gentium et Judæorum sua auctoritate destruit Apostolus: posset enim excusationem peccati sui dicere Judæus: Etsi agam eadem, tamen me Judæum defendit genus et lex, me gentilem ignorantia. Contra Apostolus, Qui judicas, etc. THEOD. Est autem manifestum iis qui sapiunt, quod qui se inique gerunt, divina sententia puniuntur.
Romans 14:10Tu autem quid judicas fratrem tuum? aut tu quare spernis fratrem tuum? omnes enim stabimus ante tribunal Christi. + 14.10 Ante tribunal. Hoc a simili dicitur: tribunal enim sedes judicis est, quæ in excelso locatur, ut judex ab omnibus videatur et ipse ex eminente loco omnes valeat intueri. Ita et Christus quasi in tribunali sedebit, quia ab omnibus videbitur, et ipse omnium conscientias videbit, et causas dijudicabit.
James 3:1Nolite plures magistri fieri fratres mei, scientes quoniam majus judicium sumitis. + 3.1 Nolite. Sicut monui vos ad opera facienda, sic moneo ad vitanda stulta magisteria. Nolite plures. Multi fuere temporibus apostolorum, qui descendentes de Judæa Antiochiam, non bene eruditi in lege fidei, docebant, credentes ex gentibus debere circumcidi, et alios errores inducebant, quæ veris prædicatoribus non parvum laborem quæstionis contulerunt. Hos ergo ab officio verbi removet, ne impediant veros prædicatores. Majus. BED. Qui indoctus officium docendi usurpat, et Christum non sinceriter nuntiat, majorem damnationem meretur quam si solus suo scelere periret; sicut contra, qui bene ministrat, gradum sibi bonum acquirit.