bible.software › James › James 3 › James 3:11
James 3:11
Numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam? + 3.11 Nunquid fons. Oportet prædicatorem aliquando amara prædicatione uti, abstrahendo, increpando. Quod satis difficile est, ut diversis verbis ad idem tendentibus utrumque facere possit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Doth a fountain send forth at the same place sweet water and bitter?
In Context
10Ex ipso ore procedit benedictio et maledictio. Non oportet, fratres mei, hæc ita fieri. + 3.10 Ex ipso ore procedit. Alii videntes quod agimus exemplo nostro inducuntur, ut similiter benedicant et maledicant. Non oportet. Vere non oportet ut eodem ore benedicamus de capite, et maledicamus de membris, quia amaritudine maledictionis consumitur dulcedo benedictionis.
12Numquid potest, fratres mei, ficus uvas facere, aut vitis ficus? Sic neque salsa dulcem potest facere aquam. + 3.12 Nunquid potest, fratres. Non potest fieri ut doctor sit ficus dulcedine beatitudinis ad quam monet, et dulcibus utatur verbis, et ut sit vitis, faciens oblivisci omnium temporalium, ad quod oportet asperis uti: hoc ergo difficile est. Sic neque salsa dulcem potest facere aquam, id est, aliquis prædicator acriter mordens mores aliorum, in eadem doctrina non potest esse dulcis eisdem.
Read all of James 3
This Verse In Other Editions
Study James 3:11