The Bible Software
bible.softwareJamesJames 3 › James 3:12

James 3:12

Numquid potest, fratres mei, ficus uvas facere, aut vitis ficus? Sic neque salsa dulcem potest facere aquam. + 3.12 Nunquid potest, fratres. Non potest fieri ut doctor sit ficus dulcedine beatitudinis ad quam monet, et dulcibus utatur verbis, et ut sit vitis, faciens oblivisci omnium temporalium, ad quod oportet asperis uti: hoc ergo difficile est. Sic neque salsa dulcem potest facere aquam, id est, aliquis prædicator acriter mordens mores aliorum, in eadem doctrina non potest esse dulcis eisdem.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Can the fig tree, my brethren, bear olive berries? either a vine, figs? so can no fountain both yield salt water and fresh.

In Context

11Numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam? + 3.11 Nunquid fons. Oportet prædicatorem aliquando amara prædicatione uti, abstrahendo, increpando. Quod satis difficile est, ut diversis verbis ad idem tendentibus utrumque facere possit.

13Quis sapiens et disciplinatus inter vos? Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiæ. + 3.13 Quis sapiens et disciplinatus inter vos? Confutatis illis qui nec vitæ sanctitatem, nec linguæ continentiam habent, monet illos qui sibi sapientes videbantur, vel etiam erant, ut sapientiam magis ostendant disciplinate vivendo, quam alios docendo, quia qui proclivior est ad docendum quam faciendum, aliquando jactantiam, vel contentionem incurrit, vel invidiam contra alios doctores, et alia multa mala.

Read all of James 3

Cross References

2 Kings 2:19Dixerunt quoque viri civitatis ad Eliseum: Ecce habitatio civitatis hujus optima est, sicut tu ipse, domine, perspicis: sed aquæ pessimæ sunt, et terra sterilis.

Jeremiah 2:21Ego autem plantavi te vineam electam, omne semen verum: quomodo ergo conversa es mihi in pravum, vinea aliena? + 2.21 Vineam electam. In Hebræo, soreth, quod genus est vitis optimæ, de cujus sarculo plantavit Isræl, et miratur quomodo semen verum et electa vinea in amaritudinem versa facta sit aliena. Quomodo ergo conversa es? Nullus securus sit si plantatio, etc., usque ad si permanserit in eo quod plantata est.

Matthew 7:16a fructibus eorum cognoscetis eos. Numquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus? + 7.16 Nunquid. Allegorice. Spinæ et tribuli sunt hæretici a quibus nullus sapientum sanctitatem vel veritatem poterit invenire: sed conscindunt et cruentant approximantes. Vel spinæ et tribuli, curæ sunt sæculi, punctionesque vitiorum. Uva et ficus, dulcedo novæ conversationis quam Christus in nobis esuriit, et fervor dilectionis, qui lætificat cor hominis. Non ergo de spinis et tribulis uva et ficus: quia mens adhuc veteris hominis consuetudine pressa, potest simulare non ferre fructus novi hominis. Quod si aliquando dicta vel facta malorum prosunt bonis, non hoc faciunt mali, sed fit de illis consilio Dei: quia non eorum fructus est, sed vitis quæ super spinas aliquando exuberat. Sed carpendus est botrus, spina cavenda. Vitis Christus. Sui, palmites qui ferunt uvas, id est opera spiritus quæ inebriant mentem.

Luke 6:43Non est enim arbor bona, quæ facit fructus malos: neque arbor mala, faciens fructum bonum. + 6.43 Non est arbor, etc. Arbor bona vel mala, non natura, quæ a Deo in omnibus bona creata est, sed bona vel mala voluntas. Fructus, opera, quæ nec bona malæ voluntatis possunt esse, nec mala bonæ voluntatis. Neque arbor. Si veram vis habere justitiam et non fictam, quæ verbis ostendis, factis imple, ut sis bona arbor, et bonis fructibus orneris. Quia etsi fingat hypocrita, non est bonus qui facit opera mala, et si reprehendit insontem, non ideo malus est qui facit opera bona. Et nota quod de manifestis hic agitur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study James 3:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← James 3:11James 3James 3:13 →