James 3:10
Ex ipso ore procedit benedictio et maledictio. Non oportet, fratres mei, hæc ita fieri. + 3.10 Ex ipso ore procedit. Alii videntes quod agimus exemplo nostro inducuntur, ut similiter benedicant et maledicant. Non oportet. Vere non oportet ut eodem ore benedicamus de capite, et maledicamus de membris, quia amaritudine maledictionis consumitur dulcedo benedictionis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Out of the same mouth proceedeth blessing and cursing. My brethren, these things ought not so to be.
In Context
Cross References
Genesis 20:9Vocavit autem Abimelech etiam Abraham, et dixit ei: Quid fecisti nobis? quid peccavimus in te, quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande? quæ non debuisti facere, fecisti nobis.
Psalms 50:16Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meæ, et exsultabit lingua mea justitiam tuam. + 50.16 De sanguinibus. Ibid. Quia multa sunt carnalia peccata, etc., usque ad quæ de corruptione carnis et sanguinis veniunt. Justitiam tuam. Ibid. Justitiam laudat, cum pietati deberet gratias agere; sed et justitiæ fuit confitentem suscipere; et hæ duæ res semper in judicio Domini adjunctæ sunt. 1
Micah 3:11Principes ejus in muneribus judicabant, et sacerdotes ejus in mercede docebant, et prophetæ ejus in pecunia divinabant: et super Dominum requiescebant, dicentes: Numquid non Dominus in medio nostrum? non venient super nos mala.
1 Corinthians 3:3Cum enim sit inter vos zelus, et contentio: nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis?
1 Peter 3:9non reddentes malum pro malo, nec maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes: quia in hoc vocati estis, ut benedictionem hæreditate possideatis. + 3.9 Non reddentes. Non solum cessetis reddere malum pro malo, sed etiam pro maledicto date benedictionem. Quia in hoc. BEDA. Quia prohibuerat malum pro malo reddere, etc., usque ad nos quoque pro ipsorum salute (quam precabamur) coronam accepturos. Ut benedictionem. Dicente judice: Venite, benedicti Patris mei, possidere regnum Matth. 25.. Vel intelligitur benedictio, qua sancti in futura vita benedicent Deum. Quod ergo quisque in futuro venire desiderat, hoc in præsenti meditari et agere satagat, conditorem et fratrem benedicat, et se dignum fraterna benedictione reddat.