James 4:11
Nolite detrahere alterutrum fratres. Qui detrahit fratri, aut qui judicat fratrem suum, detrahit legi, et judicat legem. Si autem judicas legem, non es factor legis, sed judex. + 4.11 Detrahit legi, judicat legem. Quæ detractionem prohibuit. Quasi dicat, lex non fecit. Vel, qui detrahit fratri legem facienti, detrahit et judicat legem quare talia jussa dederit, quæ injurias fratrum jubet oblivisci.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
10Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit vos.
12Unus est legislator et judex, qui potest perdere et liberare.
Cross References
Luke 6:37Nolite judicare, et non judicabimini: nolite condemnare, et non condemnabimini. Dimitte, et dimittemini. + 6.37 Nolite judicare. Sunt quædam media et incerta quo animo fiant, quia bene et male possunt fieri. Nescimus etiam qualis futurus est, qui nunc apparet malus, de cujus correctione desperare, eumque quasi abjectum reprehendere temerarium est. De apertis quæ bono animo fieri non possunt, permittitur nobis judicare.
Romans 2:13Non enim auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur. + 2.13 Non enim auditores. Nonne sola lex sulvat? Non, quia non facit justos, et hoc est: Non enim pro auditu, sed factores quicunque, quod quidem est per gratiam. Sed factores, id est, qui credunt in Christum, quem lex promisit, quicunque sint, quod non est nisi per gratiam. AUG., lib. de Spir. et lit., c. 26. Factores legis justificabuntur, id est, justi deputabuntur, vel justi fient non qui ante erant factores justificabuntur, quia etiam gentes.
Romans 7:12Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum. + 7.12 Itaque lex quidem. Ipsa est sancta, sane docens. Et mandatum, id est quod per eam præcipitur. Sanctum, in se. Et justum, id est justificans peccatorem. Et bonum. Id est utile, acquirens vitam. Et cum constet mihi quod lex bona, et tamen ex ea mihi mors, ut supra dictum est, ergo quod bonum est, factum est mors, id est datur mihi a Deo, ita ut sit efficiens causa mortis? Non: sed fomes est efficiens, qui bonam rem vertit in malum.
Romans 14:10Tu autem quid judicas fratrem tuum? aut tu quare spernis fratrem tuum? omnes enim stabimus ante tribunal Christi. + 14.10 Ante tribunal. Hoc a simili dicitur: tribunal enim sedes judicis est, quæ in excelso locatur, ut judex ab omnibus videatur et ipse ex eminente loco omnes valeat intueri. Ita et Christus quasi in tribunali sedebit, quia ab omnibus videbitur, et ipse omnium conscientias videbit, et causas dijudicabit.
2 Corinthians 12:20Timeo enim ne forte cum venero, non quales volo, inveniam vos: et ego inveniar a vobis, qualem non vultis: ne forte contentiones, æmulationes, animositates, dissensiones, detractiones, susurrationes, inflationes, seditiones sint inter vos: