The Bible Software
bible.softwareRomansRomans 7 › Romans 7:12

Romans 7:12

Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum. + 7.12 Itaque lex quidem. Ipsa est sancta, sane docens. Et mandatum, id est quod per eam præcipitur. Sanctum, in se. Et justum, id est justificans peccatorem. Et bonum. Id est utile, acquirens vitam. Et cum constet mihi quod lex bona, et tamen ex ea mihi mors, ut supra dictum est, ergo quod bonum est, factum est mors, id est datur mihi a Deo, ita ut sit efficiens causa mortis? Non: sed fomes est efficiens, qui bonam rem vertit in malum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Wherefore the law is holy, and the commandment holy, and just, and good.

In Context

11Nam peccatum occasione accepta per mandatum, seduxit me, et per illud occidit.

13Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit. Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum operatum est mihi mortem: ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum. + 7.13 Ut appareat peccatum. Non dico, ut sit, quia etiam erat, quando non apparebat, ut supra. Concupiscentiam nesciebam. Non dixit, Non habebam. Per bonum. Legem. Non utique efficientem peccatum, sed potius demonstrantem et prohibentem illud. Ut fiat supra modum. Quia per legem non defecit, sed magis solitis cupiditatibus crevit.

Read all of Romans 7

Cross References

Deuteronomy 4:8Quæ est enim alia gens sic inclyta, ut habeat cæremonias, justaque judicia, et universam legem, quam ego proponam hodie ante oculos vestros?

Nehemiah 9:13Ad montem quoque Sinai descendisti, et locutus es cum eis de cælo, et dedisti eis judicia recta, et legem veritatis, cæremonias, et præcepta bona:

Romans 3:31Legem ergo destruimus per fidem? Absit: sed legem statuimus. + 3.31 Absit. Lex enim non destruitur, cum impleta secundum spiritum, cessat secundum litteram. Statuimus. Quia ostendimus completum quod lex dicit, vel statuimus, id est firmamus, quia hæc gratia fidei est, qua lex impletur, lex quæ sine fide infirma esset. Legis enim status firmatur, quia mystica et cæremonialia spiritualiter implentur, et quod minus in moralibus pertinebat, in Evangelio additur. et quod lex venturum promittebat, fides Evangelii advenisse testatur. Mystica ergo et pro mittentia, in Evangelio impleta sunt secundum spiritualem intelligentiam, littera autem occidens tollitur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romans 7:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romans 7:11Romans 7Romans 7:13 →