Romans 2:13
Non enim auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur. + 2.13 Non enim auditores. Nonne sola lex sulvat? Non, quia non facit justos, et hoc est: Non enim pro auditu, sed factores quicunque, quod quidem est per gratiam. Sed factores, id est, qui credunt in Christum, quem lex promisit, quicunque sint, quod non est nisi per gratiam. AUG., lib. de Spir. et lit., c. 26. Factores legis justificabuntur, id est, justi deputabuntur, vel justi fient non qui ante erant factores justificabuntur, quia etiam gentes.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
(For not the hearers of the law are just before God, but the doers of the law shall be justified.
In Context
Cross References
Deuteronomy 5:1Vocavitque Moyses omnem Israëlem, et dixit ad eum: Audi, Israël, cæremonias atque judicia, quæ ego loquor in auribus vestris hodie: discite ea, et opere complete. + 5.1 Audi, Isræl, etc. AUG., quæst. 9 in Deut. An ideo dictum est, etc., usque ad et videre, et audire, et memoria retinere?
Deuteronomy 30:12nec in cælo situm, ut possis dicere: Quis nostrum valet ad cælum ascendere, ut deferat illud ad nos, et audiamus atque opere compleamus?
Ezekiel 20:11Et dedi eis præcepta mea, et judicia mea ostendi eis, quæ faciens homo vivet in eis.
Matthew 7:21Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum cælorum: sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse intrabit in regnum cælorum. + 7.21 Non omnis qui dicit. Sicut cavendi sunt qui habent speciem bonæ vitæ propter dogma nequitiæ, sic et hic econtrario qui, cum integræ fidei et doctrinæ sint, turpiter vivunt. Utrumque enim necesse est, ut et opus sermone et sermo operibus comprobetur. Qui dicit: Domine, Domine. Iter regni Dei est obedientia, non nominis nuncupatio. Non est hoc illud vere et proprie dicere ubi prolatio discordat a voluntate. De quo Apostolus ait: Nemo potest dicere: Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto I Cor. 12..
Luke 10:25Et ecce quidam legisperitus surrexit tentans illum, et dicens: Magister, quid faciendo vitam æternam possidebo? + 10.25 Legisperitus surrexit. Legis doctor qui sine fide in lege jacebat, surgit ut stet: stat dum magistrum vocat, sed et stando tentat Deum tacendo quod erat.
Acts 13:39in hoc omnis qui credit, justificatur.