The Bible Software
bible.softwareJamesJames 4 › James 4:17

James 4:17

Scienti igitur bonum facere, et non facienti, peccatum est illi.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Therefore to him that knoweth to do good, and doeth it not, to him it is sin.

In Context

16Nunc autem exsultatis in superbiis vestris. Omnis exsultatio talis, maligna est.

Read all of James 4

Cross References

John 9:41Dixit eis Jesus: Si cæci essetis, non haberetis peccatum. Nunc vero dicitis, Quia videmus: peccatum vestrum manet.

John 15:22Si non venissem, et locutus fuissem eis, peccatum non haberent: nunc autem excusationem non habent de peccato suo. + 15.22 Si non venissem. Hic expressius Judæos ostendit, ad quos venit, de quibus sub nomine mundi superiora dixerat. Et quia ad eos venit, hic inexcusabiles de omnibus malis ostendit. Excusationem, etc. Illi quibus non venit nec locutus est, habent excusationem non de omni peccato, sed de hoc quod in Christum non crediderint. Hi vero quibus in apostolis venit et locutus est, non excusantur. Priores vero qui sine lege peccaverunt, sine lege peribunt Rom. 2.. De peccato. Quod non credunt me sed oderunt, et persequentur in meipso et in meis, sed hoc peccatum in me, etiam redundat in Patrem, quia qui me odit et Patrem meum odit. Et quod est gravissimum, non solum veni et locutus sum, sed opera feci, quæ videntes oderunt et me et Patrem.

Romans 1:32Qui cum justitiam Dei cognovissent, non intellexerunt quoniam qui talia agunt, digni sunt morte: et non solum qui ea faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus. + 1.32 Digni sunt morte. Ne putentur his tantum pœnis affligi quibus delectantur, addit ultimam, mortem æternam. Qui consentiunt facientibus, etc. Consentire est tacere, cum possis arguere; vel errorem fovere.

Romans 7:13Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit. Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum operatum est mihi mortem: ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum. + 7.13 Ut appareat peccatum. Non dico, ut sit, quia etiam erat, quando non apparebat, ut supra. Concupiscentiam nesciebam. Non dixit, Non habebam. Per bonum. Legem. Non utique efficientem peccatum, sed potius demonstrantem et prohibentem illud. Ut fiat supra modum. Quia per legem non defecit, sed magis solitis cupiditatibus crevit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study James 4:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← James 4:16James 4