The Bible Software
bible.softwareRomansRomans 7 › Romans 7:13

Romans 7:13

Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit. Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum operatum est mihi mortem: ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum. + 7.13 Ut appareat peccatum. Non dico, ut sit, quia etiam erat, quando non apparebat, ut supra. Concupiscentiam nesciebam. Non dixit, Non habebam. Per bonum. Legem. Non utique efficientem peccatum, sed potius demonstrantem et prohibentem illud. Ut fiat supra modum. Quia per legem non defecit, sed magis solitis cupiditatibus crevit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Was then that which is good made death unto me? God forbid. But sin, that it might appear sin, working death in me by that which is good; that sin by the commandment might become exceeding sinful.

In Context

12Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum. + 7.12 Itaque lex quidem. Ipsa est sancta, sane docens. Et mandatum, id est quod per eam præcipitur. Sanctum, in se. Et justum, id est justificans peccatorem. Et bonum. Id est utile, acquirens vitam. Et cum constet mihi quod lex bona, et tamen ex ea mihi mors, ut supra dictum est, ergo quod bonum est, factum est mors, id est datur mihi a Deo, ita ut sit efficiens causa mortis? Non: sed fomes est efficiens, qui bonam rem vertit in malum.

14Scimus enim quia lex spiritualis est: ego autem carnalis sum, venundatus sub peccato. + 7.14 Ego autem. Hucusque legem excusavit, quod non debet refundi in eam culpa; hic dicit, quod nec in principalem naturam, id est rationem, secundum hic quod a Deo habet; et ita non in Creatorem, sed in homines, qui ex se vitiati sunt, ut pravis motibus resistere nequeant. Carnalis sum. Non indecenter hoc etiam de seipso dicit Apostolus, secundum carnem quandiu hic vivit, propter carnis motus. Et hoc bene dicit omnis sanctus. Venundatus sub peccato. Et hoc ex culpa primi hominis, qui pro delectatione cibi vetiti, se et omnes alios vendidit. Vel, sub peccato, id est servi peccati sint. Vel unusquisque vendidit se consuetudine propriæ voluntatis.

Read all of Romans 7

Cross References

Romans 7:8Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Sine lege enim peccatum mortuum erat. + 7.8 Occasione autem accepta. Quia talis est nostra carnalitas, ut ardentius desideret prohibita: quibus non memoratis, jaceret quasi sopita. Et diabolus videns legem in auxilium hominibus datam, magis exarsit et magis institit, ut eam verteret illis in perniciem, cum prius quasi secure possidens minus tentaret, vel occasione accepta in ipsis rebus, ut visa muliere vel auro. AUG. Minor erat concupiscentia quando ante legem securus peccabas, etc., usque ad omnis est, quando transcendit legem. AMBR. Omnem concupiscentiam, dicens, cuncta peccata signat. Erat enim ante peccatum, sed non omne, quando crimen prævaricationis adhuc deerat. Sed omne peccatum modo accessit, quia etiam prævaricatio. AUG. Aucta est enim concupiscentia ex prohibitione legis, quando adhuc gratia deerat liberantis.

Galatians 3:21Lex ergo adversus promissa Dei? Absit. Si enim data esset lex, quæ posset vivificare, vere ex lege esset justitia. + 3.21 Lex ergo, etc. Quandoquidem lex est propter transgressionem, ergo est ita contra promissa, ut per eam impleatur aliter quam promissum est: non quia ex lege non est vita, id est, æterna beatitudo: quia si inde esset vita, tunc et justitia: sed non est ex ea justitia, sed potius condemnat, et sub peccato concludit. Et hoc est quod dicitur: Sed concludit Scriptura. Judæos omnino clausit sub peccati dominio lex ipsa, et ostendit omnes homines clausos sub peccato, ut dicitur etiam ad Romanos: Conclusit Deus omnia in justitia, ut omnium misereatur. Notis peccatis per legem conclusi sunt, ut se excusare non possint, sed quærant misericordiam.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romans 7:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romans 7:12Romans 7Romans 7:14 →