John 9:41
Dixit eis Jesus: Si cæci essetis, non haberetis peccatum. Nunc vero dicitis, Quia videmus: peccatum vestrum manet.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
40Et audierunt quidam ex pharisæis qui cum ipso erant, et dixerunt ei: Numquid et nos cæci sumus?
Cross References
Proverbs 26:12Vidisti hominem sapientem sibi videri? magis illo spem habebit insipiens.] + 26.12 Vidisti hominem. In judicium ergo in hunc mundum veni Joan. 9., ut qui non vident videant, et qui vident, cæci fiant Eccl. 10..
Jeremiah 2:35Et dixisti: Absque peccato et innocens ego sum, et propterea avertatur furor tuus a me. Ecce ego judicio contendam tecum, eo quod dixeris: Non peccavi. + 2.35 Et dixisti. His utendum est apud eos, etc., usque ad non lugere, sed excusationes prætendere. Ecce ego judicio. ID. Audiat hæresis nova ex veteri, iram Dei esse vel maximam, nolle peccatum humiliter confiteri, sed impudenter jactare justitiam.
Luke 18:14Dico vobis, descendit hic justificatus in domum suam ab illo: quia omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur. + 18.14 Quia omnis, etc. Posita Pharisæi et publicani controversia, ponitur judicis sententia, ut caveatur superbia.
Hebrews 10:26Voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis, jam non relinquitur pro peccatis hostia, + 10.26 Voluntarie enim peccantibus. Id est, nobis in voluntate peccandi manentibus non prodest Christus, qui est hostia pro peccatis, jam in hoc præsenti. Per quod constat quod nec in futuro. Post acceptam notitiam veritatis, id est, quanquam venissemus ad fidem, pro qua quidam securi sunt, quasi nunquam perituri. Non ait, volentibus, sed voluntarie, quia voluntarius est qui in aliquo assiduus est; volens, qui ad tempus. Vel etiam, si voluntate, nedum actu peccemus. Jam non relinquitur pro peccatis hostia; sicut in veteri lege datum est sæpius offerri hostias pro peccato. Non enim Christus iterum immolandus est pro peccatis, quod semel factum est, et secundo non est opus. Sed magis opus est manere in fide et veritate. Quod si non facit judicium, te exspectat, nisi per pœnitentiam renoveris.