Matthew 5:33
Iterum audistis quia dictum est antiquis: Non perjurabis: reddes autem Domino juramenta tua. + 5.33 Reddes autem. Si jurare contigerit: per Creatorem jurabis: non per creaturam. Hoc enim per quod jurat quilibet veneratur: hoc amat, hoc timet. Ideo lex præcipit ut non juretur nisi per Deum. Ego autem, etc. Docet nil tam vile in creaturis quod quis pejerare debeat, dum a summo usque ad imum, juramentum vetat, id est, a cœlo usque ad capillum. In Deum pejerare convincitur, cujus thronus est cœlum, et cujus est quidquid est. Per cœlum. Illi vel cœlum plus aliquid suspicabantur, vel per illud jurantes non putabant se juramento teneri: ideo sententiam sic temperat, ut et cœlum creatura Dei credatur, non plus aliquid: et quia thronus ejus est perjurium timeatur. Sic et de terra, quia scabellum pedum ejus. Qui ergo per creaturam jurat, illi debet juramentum qui eam creavit et regit, nec alii recte putatur reddi. Non juremus per creaturas ut veneremur eas ultra quam debemus per eas, ut viles existimemus, ut scilicet cum per eas juremus nihil jurare putemus. Neque per terram. Alii per salutem Pharaonis, qui Dei judicio positus est in infimis. Non est potestas nisi a Deo Rom. 13.: et in hoc Deum juras. Neque, etc. Quod non est tuum opus, sed Dei: et ita in minimis Deum jurando perjurium incurrere potes. Qui per caput jurat, illi debet cujus figura et potestas in eo manet.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
34Ego autem dico vobis, non jurare omnino, neque per cælum, quia thronus Dei est:
Cross References
Exodus 20:7Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum: nec enim habebit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra.
Numbers 30:2Et locutus est ad principes tribuum filiorum Israël: Iste est sermo quem præcepit Dominus:
Deuteronomy 23:21Cum votum voveris Domino Deo tuo, non tardabis reddere: quia requiret illud Dominus Deus tuus, et si moratus fueris, reputabitur tibi in peccatum. + 23.21 Non tardabis reddere. Unde Salomon: Ruina est homini post vota tractare vel tardare Proverb. 10..
Psalms 50:14Redde mihi lætitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me. + 50.14 Spiritu principali. AUG. Notant hic quidam Trinitatem in Deo, qui est spiritus, cum non corpus; per spiritum rectum, Filium; Spiritum sanctum, suo nomine, per spiritum principalem, Patrem. CASS. Spiritum prophetiæ qui sibi omnibus pretiosior est, robur solum petit non auferri, tacens de cæteris. 1
Ecclesiastes 5:4multoque melius est non vovere, quam post votum promissa non reddere. + 5.4 Multoque. Sicut Judæi qui dixerunt: Omnia quæcunque præcepit nobis Deus, faciemus Exod. 24, 32.: et adoraverunt vitulum.
Matthew 5:27Audistis quia dictum est antiquis: Non mœchaberis. + 5.27 Audistis. RAB. Adhuc qui dixit: Non veni solvere legem, sed adimplere Marc. 11.. Addit: quantum debeat abundare, etc., usque ad quando anima relicta superiori lege, turpi voluntate inferiorum prostituta corrumpitur. Viderit mulierem. BEDA. Magna superadditio. Visus ponitur pro omni motu qui est, etc., usque ad quia non secundum quod quisque potuit et non licuit, sed secundum quod voluit et proposuit ex conscientia accusatur vel defenditur. Ad concupiscendum. Ut transeat in affectum cordis, ut facere disponat, ubi non deest voluntas, sed occasio: quod passio dicitur, quæ est mors in domo. Propassio est animi subitus affectus vel iræ, vel amoris. Passio est animi forma vel deliberatio ex consensu. Unde dicitur aliquis iracundus vel amator. ISID. Si contemplatio vertitur in tædium vel in arrogantiam, dimitte eam, et transi ad activam: quia melius est per activam salvari, quam per contemplativam perire.