The Bible Software
bible.softwareJeremiahJeremiah 13 › Jeremiah 13:7

Jeremiah 13:7

Et abii ad Euphraten, et fodi, et tuli lumbare de loco ubi absconderam illud: et ecce computruerat lumbare, ita ut nulli usui aptum esset. + 13.7 Et tuh lumbare. HIER. In captivitate. Significat autem quod propheta, etc., usque ad ideo æterna perditione contabescit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then I went to Euphrates, and digged, and took the girdle from the place where I had hid it: and, behold, the girdle was marred, it was profitable for nothing.

In Context

6Et factum est post dies plurimos, dixit Dominus ad me: Surge, vade ad Euphraten, et tolle inde lumbare quod præcepi tibi ut absconderes illud ibi.

8Et factum est verbum Domini ad me, dicens:

Read all of Jeremiah 13

Cross References

Isaiah 64:6Et facti sumus ut immundus omnes nos, et quasi pannus menstruatæ universæ justitiæ nostræ; et cecidimus quasi folium universi, et iniquitates nostræ quasi ventus abstulerunt nos. + 64.6 Menstruatæ, etc. Mene Hebraice, Luna Latine; unde menstruatæ quæ singulis mensibus solent sanguinis fluxum sustinere. Et tunc viri abstinere debent ab eis. Tunc enim concipiuntur membris damnati, cæci, claudi, leprosi et hujusmodi: ut quia parentes non erubuerunt misceri in conclavi, eorum peccata pateant cunctis, et aperte redarguantur in parvulis. Ventus. Commotio acris, ut ibi, Imperavit ventis et mari Matth. 8.. Vel Spiritus sanctus: Advenientis Spiritus vehementis Act 1.. Hic enim Spiritus pro vento ponitur significatione Spiritus sancti. Vel, tentatio dæmonum et malorum hominum, ut illud: Venerunt flumina, et flaverunt venti Matth. 7.: et hoc est quasi ventus.

Jeremiah 24:1Ostendit mihi Dominus: et ecce duo calathi pleni ficis, positi ante templum Domini, postquam transtulit Nabuchodonosor rex Babylonis Jechoniam filium Joakim, regem Juda, et principes ejus, et fabrum, et inclusorem, de Jerusalem, et adduxit eos in Babylonem. + 24.1 Ostendit. HIER. Notandum hanc visionem factam esse tempore Sedeciæ postquam Jechonias ductus est in transmigrationem, non in captivitatem, quia ultro se tradidit. Duo calathi. Duos calathos vel cophinos malarum et bonarum ficorum, etc., usque ad ad bonas ficus et calathum optimum referantur. Positi ante templum. Non foris etc., usque ad et ficus malas malas valde.

Ezekiel 15:3numquid tolletur de ea lignum ut fiat opus, aut fabricabitur de ea paxillus ut dependeat in eo quodcumque vas?

Luke 14:34Bonum est sal: si autem sal evanuerit, in quo condietur? + 14.34 Bonum. Vere qui vult meus esse discipulus oportet ut renuntiet omnibus, quia ita erit bonum sal, id est dignus constitui in numero apostolorum, ad condienda corda auditorum spiritualia sapientia.

Philemon 1:11qui tibi aliquando inutilis fuit, nunc autem et mihi et tibi utilis, + 1.11 Qui tibi aliquando, etc. CHRYS. Vide quam prudenter ipsius, scilicet Onesimi, delictum confitetur, ut eo ipso exstinguat iracundiam Domini, non ait: Nunc tibi utilis erit, ne ille non crederet, sed personam quoque introduxit suam, ut ex hoc ille dignius sperare meliora potuisset. Si enim Paulo futurus est utilis, qui tantam virtutis et perfectionis diligentiam exigit, quanto amplius Domino.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Jeremiah 13:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Jeremiah 13:6Jeremiah 13Jeremiah 13:8 →