The Bible Software
bible.softwareJeremiæJeremiæ 14 › Jeremiæ 14:2

Jeremiæ 14:2

[Luxit Judæa, et portæ ejus corruerunt, et obscuratæ sunt in terra, et clamor Jerusalem ascendit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Judah mourneth, and the gates thereof languish; they are black unto the ground; and the cry of Jerusalem is gone up.

In Context

1Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam, de sermonibus siccitatis. + 14.1 Et portæ ejus, etc. HIER. Sensus, scilicet, per quos animo concipitur disciplina, etc., usque ad et usque in præsentem diem sterilitas pluviarum non solum frugum, sed et bibendi facit inopiam.

3Majores miserunt minores suos ad aquam: venerunt ad hauriendum. Non invenerunt aquam: reportaverunt vasa sua vacua. Confusi sunt, et afflicti, et operuerunt capita sua.

Read all of Jeremiæ 14

Cross References

1 Samuel 5:12Fiebat enim pavor mortis in singulis urbibus, et gravissima valde manus Dei. Viri quoque qui mortui non fuerant, percutiebantur in secretiori parte natium: et ascendebat ululatus uniuscujusque civitatis in cælum.

Job 34:28ut pervenire facerent ad eum clamorem egeni, et audiret vocem pauperum.

Isaiah 5:7Vinea enim Domini exercituum domus Israël est; et vir Juda germen ejus delectabile: et exspectavi ut faceret judicium, et ecce iniquitas; et justitiam, et ecce clamor.] + 5.7 Domus Isræl, etc. ID. Ex quo divisum est regnum, etc., usque ad quia Christus ex eis natus est. Ecce clamor. Quo vociferatus est contra Dominum et clamavit, dicens: Tolle, tolle, crucifige; vel, clamorem pro justitia fecerunt, quia Christum interfecerunt, cujus sanguis clamat ad Dominum: Vox sanguis fratris tui Abel clamat ad me de terra Gen. 4..

Isaiah 24:4Luxit, et defluxit terra, et infirmata est; defluxit orbis, infirmata est altitudo populi terræ.

Isaiah 24:11Clamor erit super vino in plateis, deserta est omnia lætitia, translatum est gaudium terræ. + 24.11 Clamor erit super vino. Per vinum, errorem; ebrii enim errant. Per plateas quæ Græce a latitudine dicuntur spatiosam et latam viam, quæ ducit ad mortem, accipimus. Super his ergo qui erraverunt in lata et spatiosa via hujus sæculi, in die judicii clamor doloris erit.

Jeremiah 4:28Lugebit terra, et mœrebunt cæli desuper, eo quod locutus sum. Cogitavi, et non pœnituit me, nec aversus sum ab eo. + 4.28 Cogitavi et non pœnituit me, etc. Ut prædictam auferrem sententiam, et ira sævientis non perveniret ad finem; minatus est Dominus per Jonam, sed impendentem gladium lacrymarum et gemituum magnitudo superavit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Jeremiæ 14:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Jeremiæ 14:1Jeremiæ 14Jeremiæ 14:3 →