Isaiæ 24:11
Clamor erit super vino in plateis, deserta est omnia lætitia, translatum est gaudium terræ. + 24.11 Clamor erit super vino. Per vinum, errorem; ebrii enim errant. Per plateas quæ Græce a latitudine dicuntur spatiosam et latam viam, quæ ducit ad mortem, accipimus. Super his ergo qui erraverunt in lata et spatiosa via hujus sæculi, in die judicii clamor doloris erit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
There is a crying for wine in the streets; all joy is darkened, the mirth of the land is gone.
In Context
12Relicta est in urbe solitudo, et calamitas opprimet portas.
Cross References
Proverbs 31:6Date siceram mœrentibus, et vinum his qui amaro sunt animo. + 31.6 Date siceram mœrentibus. Vinum et sicera, etc., usque ad ne abundantiori tristitia absorbeantur qui hujusmodi sunt.
Isaiah 9:19In ira Domini exercituum conturbata est terra, et erit populus quasi esca ignis; vir fratri suo non parcet.
Isaiah 24:7Luxit vindemia, infirmata est vitis, ingemuerunt omnes qui lætabantur corde; + 24.7 Luxit vindemia, infirmata vitis est. ID. In consummatione, mundi præteritarum deliciarum recordatio erit materia cruciatuum; unde, purpuratus dives qui receperat bona in vita sua, elevans oculos de inferno, cernit Lazarum in requie Luc. 19.; unde: Væ vobis qui saturati estis, quia esurietis Luc. 6.. Ingemuerunt omnes qui lætabuntur, etc. Hoc testimonium ingerimus eis qui in conviviis non solum gula et ebrietate, sed auribus luxuriantur, ut per omnes sensus animæ fortitudo mollescat.
Isaiah 32:13Super humum populi mei spinæ et vepres ascendent: quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exultantis !
Jeremiah 48:33Ablata est lætitia et exsultatio de Carmelo et de terra Moab, et vinum de torcularibus sustuli: nequaquam calcator uvæ solitum celeuma cantabit.
Hosea 7:14Et non clamaverunt ad me in corde suo, sed ululabant in cubilibus suis: super triticum et vinum ruminabant; recesserunt a me.