Jeremiæ 4:28
Lugebit terra, et mœrebunt cæli desuper, eo quod locutus sum. Cogitavi, et non pœnituit me, nec aversus sum ab eo. + 4.28 Cogitavi et non pœnituit me, etc. Ut prædictam auferrem sententiam, et ira sævientis non perveniret ad finem; minatus est Dominus per Jonam, sed impendentem gladium lacrymarum et gemituum magnitudo superavit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 23:19non est Deus quasi homo, ut mentiatur, nec ut filius hominis, ut mutetur. Dixit ergo, et non faciet? locutus est, et non implebit? + 23.19 Dixit ergo, etc. ORIG. Alia littera, etc., usque ad hæc vero a perfectioribus secretius advertenda sunt?
Isaiah 5:30Et sonabit super eum in die illa sicut sonitus maris: aspiciemus in terram, et ecce tenebræ tribulationis, et lux obtenebrata est in caligine ejus.] + 5.30 Aspiciemus. Non ausi respicere cœlum, cujus habitatorem Deum offendimus, et lux nostra, quam semper habebamus in Deo, tribulationum caligine obscurata est.
Isaiah 24:4Luxit, et defluxit terra, et infirmata est; defluxit orbis, infirmata est altitudo populi terræ.
Isaiah 34:4Et tabescet omnis militia cælorum, et complicabuntur sicut liber cæli: et omnis militia eorum defluet, sicut defluit folium de vinea et de ficu. + 34.4 Omnis militia cœlorum. HIER. Sol, et luna, et stellæ obscurari videbuntur, clarescente vera luce, quæ est Christus. Spiritus quoque mali, amissa potestate, in inferno recludentur. Et complicabuntur sicut liber. Non scilicet interior, etc., usque ad nihil enim postea scribetur in eis.
Isaiah 50:3Induam cælos tenebris, et saccum ponam operimentum eorum.] + 50.3 Induam cœlos tenebris. Aiunt philosophi non amplius decem stadiis a terra nubes in sublime levari, et solis splendorem abscondi: sic excluso cœli lumine, ær inferior obscuratur. Induam. Sanctos, scilicet ut se cognoscant peccatores. Et saccum ponam. Ut agant pœnitentiam in timore et cilicio.
Jeremiah 7:16Tu ergo, noli orare pro populo hoc, nec assumas pro eis laudem et orationem: et non obsistas mihi, quia non exaudiam te. + 7.16 Tu ergo noli, etc. HIER. Ne videatur propheta rogans non impetrare quod postulat, præcipit Dominus, etc., usque ad hæc impœnitentia, hæc blasphemia, vel verbum in Spiritum sanctum remissionem non habet in æternum.