Jeremiæ 2:23
Quomodo dicis: Non sum polluta; post Baalim non ambulavi? Vide vias tuas in convalle; scito quid feceris: cursor levis explicans vias suas. + 2.23 Vide vias tuas, id est respice convallem filiorum Ennon, quæ Silœ fontibus irrigatur, ibi cernes delubrum Baal, quem relicto Deo coluisti.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Samuel 15:13Et cum venisset Samuel ad Saul, dixit ei Saul: Benedictus tu Domino: implevi verbum Domini.
Psalms 36:2quoniam tamquam fœnum velociter arescent, et quemadmodum olera herbarum cito decident. + 36.2 Olera herbarum. AUG. Modo est hiems, etc., usque ad quia nondum apparuit quod erimus. AUG., CASS. Olera non hortorum, sed herbarum, id est, vilissima, quæ per agros sponte nascuntur. Fenum, nobiles, qui facile proficiunt; olera, mediocres: sed et illi cito arescunt, et hi decidunt. 1
Proverbs 28:13Qui abscondit scelera sua non dirigetur; qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur.
Proverbs 30:20Talis est et via mulieris adulteræ, quæ comedit, et tergens os suum dicit: Non sum operata malum. + 30.20 Talis est et via mulieris adulteræ. Adultera quoque mens ut ea quæ commemoravit, semper vaga est, quæ ubi celare peccata poterit, negat se aliquid patrasse mali.
Jeremiah 2:33Quid niteris bonam ostendere viam tuam ad quærendam dilectionem, quæ insuper et malitias tuas docuisti vias tuas,
Jeremiah 7:31et ædificaverunt excelsa Topheth, quæ est in valle filii Ennom, ut incenderent filios suos et filias suas igni, quæ non præcepi, nec cogitavi in corde meo. + 7.31 Excelsa Tophet. HIER. Tophet Hebraice, latitudo Latine, qui locus est, etc., usque ad neque enim si canis aut asinus aut immundum quod tibet animal primum occurrisset domino, offerre debuisset.