The Bible Software
bible.software › Jeremiæ › Jeremiæ 2 › Jeremiæ 2:22

Jeremiæ 2:22

Si laveris te nitro, et multiplicaveris tibi herbam borith, maculata es in iniquitate tua coram me, dicit Dominus Deus. + 2.22 Borith. ID. Ipsum Hebræum. LXX vero herbam fullonum, quæ in Palæstina in humidis et virentibus nascitur locis, et ad lavandas sordes eamdem vim habet quam et nitrum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For though thou wash thee with nitre, and take thee much sope, yet thine iniquity is marked before me, saith the Lord GOD.

In Context

21Ego autem plantavi te vineam electam, omne semen verum: quomodo ergo conversa es mihi in pravum, vinea aliena? + 2.21 Vineam electam. In Hebræo, soreth, quod genus est vitis optimæ, de cujus sarculo plantavit Isræl, et miratur quomodo semen verum et electa vinea in amaritudinem versa facta sit aliena. Quomodo ergo conversa es? Nullus securus sit si plantatio, etc., usque ad si permanserit in eo quod plantata est.

23Quomodo dicis: Non sum polluta; post Baalim non ambulavi? Vide vias tuas in convalle; scito quid feceris: cursor levis explicans vias suas. + 2.23 Vide vias tuas, id est respice convallem filiorum Ennon, quæ Silœ fontibus irrigatur, ibi cernes delubrum Baal, quem relicto Deo coluisti.

Read all of Jeremiæ 2

Cross References

2 Samuel 11:12Ait ergo David ad Uriam: Mane hic etiam hodie, et cras dimittam te. Mansit Urias in Jerusalem in die illa et altera:

Job 9:31tamen sordibus intinges me, et abominabuntur me vestimenta mea. + 9.31 Intinges id est, intinctum demonstrabis, quia quanto plus ei approximamus, sordes nostras ex ejus munditia agnoscimus. Vestimenta. Vestimentum animæ est corpus quod præcepit Salomon omni tempore candidum esse, et si sit mistum sanguine, id est carnalibus desideriis, dicit Isaias comburendum Isa. 9. Abominabuntur, id est, abominabilem reddent, ut de Juda dicitur: Possedit agrum de mercede iniquitatis, id est, possideri fecit. In abominatione vestis hoc gravius habet, quod sensum sui reprehensoris ignorat.

Psalms 90:8Verumtamen oculis tuis considerabis, et retributionem peccatorum videbis. + 90.8 Verumtamen. CASS., AUG. Licet quidem te permittente impiis tuos persequi, sed non impune, oculis tuis considerabis malum, quod voluerunt, non bonum quod per nescientes agitur, eis retribuetur, et sanctus, qui habet oculos fidei, videt eos modo exaltari et tonare, et in fine fulminare: hoc dixit ne infirmi moveantur. CASS. Verumtamen oculis. Etsi cadentes tentent te duris, verumtamen. Vel, etsi dæmonium non appropinquet, quod est per iniquos: sed tamen non quod faciunt, sed quod intendunt, considerabis. 1

Jeremiah 16:17Quia oculi mei super omnes vias eorum: non sunt absconditæ a facie mea, et non fuit occultata iniquitas eorum ab oculis meis.

Ezekiel 24:6Propterea hæc dicit Dominus Deus: Væ civitati sanguinum, ollæ cujus rubigo in ea est, et rubigo ejus non exivit de ea ! per partes et per partes suas ejice eam: non cecidit super eam sors.

Amos 8:7Juravit Dominus in superbiam Jacob: Si oblitus fuero usque ad finem omnia opera eorum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Jeremiæ 2:22

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Jeremiæ 2:21Jeremiæ 2Jeremiæ 2:23 →