Jeremiæ 2:5
Hæc dicit Dominus: Quid invenerunt patres vestri in me iniquitatis, quia elongaverunt a me, et ambulaverunt post vanitatem, et vani facti sunt? + 2.5 Quid invenerunt patres. Offensam dicit Deus a patribus factam, non quod peccata patrum filiis imputentur, sed quia filii habentes similitudinem patrum, et suo et parentum scelere puniuntur. Propter sanctos patres filiorum miseretur Deus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 32:21Ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus, et irritaverunt in vanitatibus suis: et ego provocabo eos in eo qui non est populus, et in gente stulta irritabo illos.
2 Kings 17:15Et abjecerunt legitima ejus, et pactum quod pepigit cum patribus eorum, et testificationes quibus contestatus est eos: secutique sunt vanitates, et vane egerunt: et secuti sunt gentes quæ erant per circuitum eorum, super quibus præceperat Dominus eis ut non facerent sicut et illæ faciebant.
Isaiah 5:3Nunc ergo, habitatores Jerusalem et viri Juda, judicate inter me et vineam meam. + 5.3 Nunc ergo habitatores, etc. Similiter Nathan David interrogat, ut de se tanquam de alio sententiam proferat.
Isaiah 43:22[Non me invocasti, Jacob, nec laborasti in me, Israël. + 43.22 Non me invocasti. HIER. Ad Judæos loquitur, qui ante adventum Domini idola coluerunt; vel ad eos qui post adventum credere noluerunt. Nec laborasti. Non feci te laborare post adventum Filii, ut pretiosa quæque offerres, quia: Sacrificium Deo spiritus contribulatus, etc. Psal. L. Vel: Non laborasti in me tantum qui idolis offerebas.
Jeremiah 2:31generatio vestra. Videte verbum Domini: numquid solitudo factus sum Israëli, aut terra serotina? quare ergo dixit populus meus: Recessimus; non veniemus ultra ad te? + 2.31 Videre verbum Domini. Moyses videbat vocem Domini. Et Joannes apostolus verbum Dei se vidisse et attrectasse dicit.
Jeremiah 10:14Stultus factus est omnis homo a scientia: confusus est artifex omnis in sculptili, quoniam falsum est quod conflavit, et non est spiritus in eis. + 10.14 Stultus. HIER. Stultus comparatione Dei, etc., usque ad omnia enim contraria assumpsit Deus, ut contraria dissolvat. Falsum est. ORIG. Quod ordine suo fingit. Falsum est enim quod conflavit, sicut stultus est omnis homo a scientia, stultum etiam est quod facit. Non est spiritus. HIER. Notandum quod in hoc capite ventus et spiritus uno nomine apud Hebræos appellantur ruah.