The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 5 › Isaiah 5:3

Isaiah 5:3

Nunc ergo, habitatores Jerusalem et viri Juda, judicate inter me et vineam meam. + 5.3 Nunc ergo habitatores, etc. Similiter Nathan David interrogat, ut de se tanquam de alio sententiam proferat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And now, O inhabitants of Jerusalem, and men of Judah, judge, I pray you, betwixt me and my vineyard.

In Context

2Et sepivit eam, et lapides elegit ex illa, et plantavit eam electam; et ædificavit turrim in medio ejus, et torcular exstruxit in ea; et exspectavit ut faceret uvas, et fecit labruscas. + 5.2 Vineam electam. ID. Alia editio, vineam Sorec, quod est genus vitis optimæ, uberrimæ perpetuis fructibus; cuncta quæ de vinea dicuntur, ad statum animæ referuntur, quæ a Deo plantata non attulit uvas, sed labruscas: et tradita est bestiis conculcanda, nec imbrem doctrinæ suscepit, quia dona præterita contempsit.

4Quid est quod debui ultra facere vineæ meæ, et non feci ei? an quod exspectavi ut faceret uvas, et fecit labruscas? + 5.4 An quod exspectavi, etc.? Hoc secundum quosdam supra apud se dixit, hic vero quod cogitaverat, alios interrogat.

Read all of Isaiah 5

Cross References

Psalms 51:4Tota die injustitiam cogitavit lingua tua; sicut novacula acuta fecisti dolum. + 51.4 Cogitavit. Ibid. Levis mens, præceps dictio, non ante cogitat quam loquatur, unde: In ore stultorum est cor eorum. Sicut novacula, etc. Ibid. Quæ dum promittit innovationem, incidit ita ille dolosus, Antichristus scilicet, beatitudinem, et occidit. 1

Micah 6:2Audiant montes judicium Domini, et fortia fundamenta terræ; quia judicium Domini cum populo suo, et cum Israël dijudicabitur.

Mark 12:9Quid ergo faciet dominus vineæ? Veniet, et perdet colonos, et dabit vineam aliis.

Romans 2:5Secundum autem duritiam tuam, et impœnitens cor, thesaurizas tibi iram in die iræ, et revelationis justi judicii Dei, + 2.5 Secundum autem. Sunt enim quidam quibus mala quæ agunt displicent, et ducti pœnitentia cordis, quatenus eis datur ex eis exire, laborant: de quibus hic non loquitur. Sunt alii quibus placent mala, et de misericordia Dei nimis præsumentes in eis pertinaciter perdurant, in quo illius ostendunt patientiam, et suam cumulant sarcinam deterius peccando. Sunt et alii quibus displicent quidem mala, sed quoniam gravia esse intelligunt, putant sibi jam non posse ignosci, sicut ille qui dixit: Major est iniquitas mea Gen. 4., etc. Illi ergo nimia spe Deum non justum autumant: isti vero desperatione Deum non bonum æstimant. Ex utroque ergo periclitabuntur, et sperando et desperando, contrariis rebus et contrariis affectionibus laborantes, peribunt. Justi judicii. CYPR. Justum judicium Dei dixit esse, etc., usque ad non potest pœnitentia prodesse peccanti.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 5:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiah 5:2Isaiah 5Isaiah 5:4 →