The Bible Software
bible.softwareJeremiahJeremiah 20 › Jeremiah 20:13

Jeremiah 20:13

Cantate Domino, laudate Dominum, quia liberavit animam pauperis de manu malorum. + 20.13 Quia liberavit. ID. Pauper spiritu vindictam a Domino consecutus laudat, et se de manu pessimorum erutum gloriatur. Hoc autem non fit merito, sed ejus gratia qui pauperem liberavit, qui non amat divitias superbiæ corruentis, sed humilitatem pauperis liberati.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Sing unto the LORD, praise ye the LORD: for he hath delivered the soul of the poor from the hand of evildoers.

In Context

12Et tu, Domine exercituum, probator justi, qui vides renes et cor, videam, quæso, ultionem tuam ex eis: tibi enim revelavi causam meam. + 20.12 Et tu, Domine exercituum, etc. ID. Solus Deus est, etc., usque ad ergo in peccatis mortuus. Videam. Cum sciat justus se Deum habere propugnatorem, in patientia tamen fragilitatis humanæ quod novit esse venturum, jam nunc videre desiderat. Tibi enim. Qui dicis: Mihi vindictam et ego retribuam Heb. 10., etc. Felix conscientia, cujus causa Domino revelatur: Unde apostolus: Omne quod manifestatur lux est Ephes. 5..

14Maledicta dies in qua natus sum ! dies in qua peperit me mater mea non sit benedicta ! + 20.14 Maledicta. In quinto mense, id est Augusto natus est Jeremias, etc., usque ad et vaticinium futuræ subversionis templi autument?

Read all of Jeremiah 20

Cross References

Psalms 34:6Fiat via illorum tenebræ et lubricum, et angelus Domini persequens eos. 1

Psalms 35:10quoniam apud te est fons vitæ, et in lumine tuo videbimus lumen. + 35.10 Quoniam apud te est fons vitæ. CAS. Apud te, Christe, est fons, id est, initium omnis boni; et in tuo lumine, quia per ejus prædicationem videmus lumen Patris et Spiritus sancti, et ideo prætende, ut in hoc sæculo tutius eatur. 1

Psalms 72:4Quia non est respectus morti eorum, et firmamentum in plaga eorum. 1

Isaiah 25:4quia factus es fortitudo pauperi, fortitudo egeno in tribulatione sua, spes a turbine, umbraculum ab æstu; spiritus enim robustorum quasi turbo impellens parietem.

James 2:5Audite, fratres mei dilectissimi: nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et hæredes regni, quod repromisit Deus diligentibus se? + 2.5 Audite. BED. Diligentius attendite, quia non qui ditiores in sæculo, etc., usque ad sed hos tamen exspectatione futuri regni præclaros reddidit et nobiles. Nonne Deus. BED. Pauperes elegit Deus qui alibi ait: Nolite timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum. Pauperes etiam parentes quorum nutriretur officio elegit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Jeremiah 20:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Jeremiah 20:12Jeremiah 20Jeremiah 20:14 →