The Bible Software
bible.softwareJeremiahJeremiah 21 › Jeremiah 21:14

Jeremiah 21:14

Et visitabo super vos juxta fructum studiorum vestrorum, dicit Dominus: et succendam ignem in saltu ejus, et devorabit omnia in circuitu ejus.] + 21.14 In saltu. ID. Jerusalem et adjacentem regionem (quæ fructiferas arbores bonorum operum non habebat, et ideo incendio digna) quam pulchre vallem campestrem appellat, quasi perviam hostibus; non montem excelsum, qui difficile ascendatur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But I will punish you according to the fruit of your doings, saith the LORD: and I will kindle a fire in the forest thereof, and it shall devour all things round about it.

In Context

13Ecce ego ad te, habitatricem vallis solidæ atque campestris, ait Dominus: qui dicitis: Quis percutiet nos? et quis ingredietur domos nostras? + 21.13 Ecce ego ad te habitatricem. Loquitur contra Jerusalem, quæ obsessa est: vel sicut Tyrus mari, ita Babylonio cingitur exercitu, et evadere non potest; vel quasi petra durissima se inexpugnabilem et robustam putat, pro soliditate et magnitudine murorum.

Read all of Jeremiah 21

Cross References

2 Chronicles 36:19Incenderunt hostes domum Dei, destruxeruntque murum Jerusalem: universas turres combusserunt, et quidquid pretiosum fuerat, demoliti sunt.

Proverbs 12:14De fructu oris sui unusquisque replebitur bonis, et juxta opera manuum suarum retribuetur ei.

Isaiah 10:12Et erit, cum impleverit Dominus cuncta opera sua in monte Sion et in Jerusalem, visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur, et super gloriam altitudinis oculorum ejus. + 10.12 Cum impleverit Dominus. Subversiones, scilicet urbis, etiam obsidionem quando venit Rabsaces, et fecit ea quæ in sequentibus commemorantur.

Isaiah 24:21Et erit: in die illa visitabit Dominus super militiam cæli in excelso, et super reges terræ qui sunt super terram; + 24.21 Et erit, etc. Quasi diceret: Fenestræ cœli apertæ sunt, ut prospiciente Domino terrena peccata, omnis figura terrenorum operum prætereat et corruat, neque in pristina statura resurgat. Visitabit ergo Dominus in die illa super militiam cœli, ut non solum terrena, sed cœlestia judicet. Super militiam. ID. Inebriatus est in cœlo gladius meus. Astra non sunt munda in conspectu ejus. Et in angelis suis reperit pravitatem Isa. 34, Job. 15, 4.. Reges terræ. HIER. Rectores tenebrarum, contra spiritualia nequitiæ in cœlestibus Ephes. 6.; unde in Daniel: Exiit in occursum mihi princeps regni Persarum, et princeps regni Medorum Dan. 10.

Isaiah 37:24In manu servorum tuorum exprobrasti Domino, et dixisti: In multitudine quadrigarum mearum ego ascendi altitudinem montium juga Libani; et succidam excelsa cedrorum ejus, et electas abietes illius, et introibo altitudinem summitatis ejus, saltum Carmeli ejus.

Jeremiah 6:29Defecit sufflatorium; in igne consumptum est plumbum: frustra conflavit conflator, malitiæ enim eorum non sunt consumptæ.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Jeremiah 21:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Jeremiah 21:13Jeremiah 21