Proverbs 12:14
De fructu oris sui unusquisque replebitur bonis, et juxta opera manuum suarum retribuetur ei.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
13[Propter peccata labiorum ruina proximat malo; effugiet autem justus de angustia.
15Via stulti recta in oculis ejus; qui autem sapiens est audit consilia.
Cross References
Psalms 63:5ut sagittent in occultis immaculatum. 1
Proverbs 13:2De fructu oris sui homo satiabitur bonis: anima autem prævaricatorum iniqua.
Proverbs 15:23Lætatur homo in sententia oris sui, et sermo opportunus est optimus. + 15.23 Lætatur homo. Humanum est de sententia quasi prudenter prolata lætari. Sed vere sapiens non solum quod loquitur, sed etiam opportunitatem loci, et temporis, et personæ cui loquitur, diligenter inquirit.
Isaiah 3:10Dicite justo quoniam bene, quoniam fructum adinventionum suarum comedet.
Jeremiah 21:14Et visitabo super vos juxta fructum studiorum vestrorum, dicit Dominus: et succendam ignem in saltu ejus, et devorabit omnia in circuitu ejus.] + 21.14 In saltu. ID. Jerusalem et adjacentem regionem (quæ fructiferas arbores bonorum operum non habebat, et ideo incendio digna) quam pulchre vallem campestrem appellat, quasi perviam hostibus; non montem excelsum, qui difficile ascendatur.
Matthew 16:27Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis: et tunc reddet unicuique secundum opera ejus. + 16.27 Filius enim. Nec durum videatur hoc pati: Quia non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis Rom. 8..