Isaiah 1:19
Si volueritis, et audieritis me, bona terræ comeditis. + 1.19 Si volueritis et audieritis, etc. ID. Liberum arbitrium reservatur, etc., usque ad ad laudem Dei transiret religio. ID. Moraliter; anima fidelis et plena judicii, dum Deo obedit, Deus in ea habitat, qui est justificans justitia; si autem a Deo recedit non loco, sed merito, habitatur a malignis spiritibus, qui sunt homicidæ animarum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
If ye be willing and obedient, ye shall eat the good of the land:
In Context
Cross References
Leviticus 25:19et gignat vobis humus fructus suos, quibus vescamini usque ad saturitatem, nullius impetum formidantes.
Leviticus 26:5Apprehendet messium tritura vindemiam, et vindemia occupabit sementem: et comedetis panem vestrum in saturitate, et absque pavore habitabitis in terra vestra. + 26.5 Apprehendet messium tritura. ORIG. Anima quæ germinat ex verbo Dei, etc., usque ad cum conservis in tempore dispensandum remaneat. Apprehendet. Panis enim cor hominis confirmat, vinum lætificat Psal. 103.. Quæ de continentia, de observantiis et de custodiis mandatorum dicuntur, frumentum videntur, ex quo conficitur panis qui corda confortat. Ea vero quæ ad scientiam pertinent et occultorum exploratione lætificant mentem, vino et vindemiæ comparantur. Cor enim lætatur cum obscura [occulta] explanantur. Vindemiam. Fructum animæ. Vindemia enim arbor est. Hæc autem simul habere, id est corpore et anima fructificare, magnæ benedictionis est. ISICH. Congregans enim anima virtutes suas mox desiderat alias. Unde: Quæ retro sunt obliviscens, ad priora me extendo Philip. 3.. Vindemia. ORIG. Quasi dicamus, etc., usque ad ut de spiritu metamus vitam æternam. Panem vestrum. Scilicet qui de cœlo descendit, et dat vitam mundo; non qui plus abundat malis quam bonis. Absque pavore. Si corpus stabile fuerit, et anima fructificaverit, securi erimus in terra nostra, quia caro non concupiscet adversus spiritum Galat. 4..
Isaiah 3:10Dicite justo quoniam bene, quoniam fructum adinventionum suarum comedet.
Isaiah 55:2Quare appenditis argentum non in panibus, et laborem vestrum non in saturitate? Audite, audientes me, et comedite bonum, et delectabitur in crassitudine anima vestra.
Isaiah 58:14tunc delectaberis super Domino, et sustollam te super altitudines terræ, et cibabo te hæreditate Jacob patris tui: os enim Domini locutum est.] + 58.14 Terræ. Viventium quæ sursum non deorsum, unde Loth dicitur: In monte salvum te fac. Hæreditate. Cœlesti, quam dedi Jacob cujus filius es per fidem et operationem, vitia atque peccata supplantando. Cujus enim quis imitator fuerit, ejus filius dicitur.
Jeremiah 7:3Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Bonas facite vias vestras, et studia vestra, et habitabo vobiscum in loco isto.