Jeremiæ 27:7
et servient ei omnes gentes, et filio ejus, et filio filii ejus, donec veniat tempus terræ ejus et ipsius: et servient ei gentes multæ et reges magni. + 27.7 Donec veniat, etc. Ne putetur regnum Nabuchodonosor esse perpetuum, significat ipsum a Medis et a Persis esse capiendum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 37:13Et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitates, et dolos tota die meditabantur. 1
Isaiah 13:1Onus Babylonis, quod vidit Isaias, filius Amos. + 13.1 Onus Babylonis. HIER. Babylon, metropolis Chaldæorum, etc., usque ad qui dicit: Hæc omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me.
Isaiah 14:4sumes parabolam istam contra regem Babylonis, et dices: Quomodo cessavit exactor; quievit tributum? + 14.4 Quomodo, etc. Admirando quomodo vastator terrarum, etc., usque ad novissima autem inimica destruetur mors. Exactor. HIER. Qui exigit usque ad novissimum quadrantem a debitoribus suis, qui dicunt illud: Dimitte nobis debita Matth. 5.. Huic tradentur debitores, huic tradidit Paulus Corinthum fornicantem.
Isaiah 21:9Ecce iste venit ascensor vir bigæ equitum; et respondit, et dixit: Cecidit, cecidit Babylon, et omnia sculptilia deorum ejus contrita sunt in terram. + 21.9 Ecce iste venit vir. Quod sequitur, se vidisse significat, venire, scilicet Salvatorem super bigam sedentem, et duobus animalibus, id est, asino et camelo, unum currum jungentem. Cecidit, cecidit. Cyro et Dario Babylonem vastantibus, etiam idola sunt confracta, templo Beli subverso et igne concremato.
Jeremiah 25:11Et erit universa terra hæc in solitudinem, et in stuporem: et servient omnes gentes istæ regi Babylonis septuaginta annis. + 25.11 Et servient. Sicut Jerusalem, etc., usque ad prophetico sermone describit.
Jeremiah 25:14quia servierunt eis, cum essent gentes multæ, et reges magni: et reddam eis secundum opera eorum, et secundum facta manuum suarum.