Jeremiæ 31:13
Tunc lætabitur virgo in choro, juvenes et senes simul: et convertam luctum eorum in gaudium, et consolabor eos, et lætificabo a dolore suo.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Nehemiah 12:27In dedicatione autem muri Jerusalem, requisierunt Levitas de omnibus locis suis ut adducerent eos in Jerusalem, et facerent dedicationem et lætitiam in actione gratiarum, et cantico, et in cymbalis, psalteriis, et citharis. + 12.27 Et in cymbalis, etc. ID., ibid. Cymbala, psalteria et citharæ, etc., usque ad et corda proximorum ad amorem ejus accendunt, etc.
Esther 9:22quia in ipsis diebus se ulti sunt Judæi de inimicis suis, et luctus atque tristitia in hilaritatem gaudiumque conversa sunt, essentque dies isti epularum atque lætitiæ, et mitterent sibi invicem ciborum partes, et pauperibus munuscula largirentur.
Psalms 126:5Beatus vir qui implevit desiderium suum ex ipsis: non confundetur cum loquetur inimicis suis in porta.] + 126.5 Vel, Dominus. AUG. Judæorum, Ex Sion, etc., usque ad quod non ita possunt.
Psalms 149:3Laudent nomen ejus in choro; in tympano et psalterio psallant ei. + 149.3 In choro. ID. Quia nulla dispersio, sed charissima unitas; tunc exsultatio erit de tympano et psalterio, non ipsius actus. 1
Isaiah 35:10Et redempti a Domino convertentur, et venient in Sion cum laude, et lætitia sempiterna super caput eorum: gaudium et lætitiam obtinebunt, et fugiet dolor et gemitus.]
Isaiah 51:11Et nunc qui redempti sunt a Domino, revertentur, et venient in Sion laudantes, et lætitia sempiterna super capita eorum: gaudium et lætitiam tenebunt; fugiet dolor et gemitus.