The Bible Software
bible.softwareJeremiahJeremiah 32 › Jeremiah 32:2

Jeremiah 32:2

Tunc exercitus regis Babylonis obsidebat Jerusalem, et Jeremias propheta erat clausus in atrio carceris qui erat in domo regis Juda. + 32.2 In atrio carceris. ID. Notanda ex parte regis clementia, qui non in carcere, sed in vestibulo prophetarum recludi jusserat, in libera scilicet custodia, ne posset effugere; quasi non omnis Jerusalem clausa munitionibus fuerit communis carcer.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For then the king of Babylon’s army besieged Jerusalem: and Jeremiah the prophet was shut up in the court of the prison, which was in the king of Judah’s house.

In Context

1Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, in anno decimo Sedeciæ regis Juda, ipse est annus decimusoctavus Nabuchodonosor. + 32.1 Verbum quod, etc. HIER. Non solum verba, sedet opera prophetarum, sunt nobis in exempla virtutum. Poterat Jeremias nuntiare prospera et frui regis amicitia, sed maluit Deo obedire, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam.

3Clauserat enim eum Sedecias rex Juda, dicens: Quare vaticinaris, dicens: Hæc dicit Dominus: Ecce ego dabo civitatem istam in manus regis Babylonis, et capiet eam: + 32.3 Clauserat enim eum. Jam vicina captivitate, jam peste et fame consumpta civitate, et tamen perstat Sedecias in sententia. Quare vaticinaris. Gravior est terror ante increpationem verborum, quam pœnarum sustinere cruciatum, et videre quem timeas.

Read all of Jeremiah 32

Cross References

Nehemiah 3:25Phalel filius Ozi contra flexuram, et turrim quæ eminet de domo regis excelsa, id est, in atrio carceris: post eum Phadaia filius Pharos.

Jeremiah 32:8Et venit ad me Hanameel filius patrui mei, secundum verbum Domini, ad vestibulum carceris, et ait ad me: Posside agrum meum qui est in Anathoth, in terra Benjamin, quia tibi competit hæreditas, et tu propinquus es ut possideas. Intellexi autem quod verbum Domini esset: + 32.8 In terra Benjamin. ID. Hoc est de suburbanis, etc., usque ad Audiant qui falsa adhibitis testibus vendicare conantur.

Jeremiah 36:5et præcepit Jeremias Baruch, dicens: Ego clausus sum, nec valeo ingredi domum Domini.

Jeremiah 37:15Itaque ingressus est Jeremias in domum laci et in ergastulum: et sedit ibi Jeremias diebus multis.

Jeremiah 38:6Tulerunt ergo Jeremiam, et projecerunt eum in lacum Melchiæ filii Amelech, qui erat in vestibulo carceris: et submiserunt Jeremiam funibus in lacum, in quo non erat aqua, sed lutum: descendit itaque Jeremias in cœnum.

Jeremiah 39:13Misit ergo Nabuzardan princeps militiæ, et Nabusezban, et Rabsares, et Neregel, et Sereser, et Rebmag, et omnes optimates regis Babylonis,

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Jeremiah 32:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Jeremiah 32:1Jeremiah 32Jeremiah 32:3 →