Jeremiæ 32:3
Clauserat enim eum Sedecias rex Juda, dicens: Quare vaticinaris, dicens: Hæc dicit Dominus: Ecce ego dabo civitatem istam in manus regis Babylonis, et capiet eam: + 32.3 Clauserat enim eum. Jam vicina captivitate, jam peste et fame consumpta civitate, et tamen perstat Sedecias in sententia. Quare vaticinaris. Gravior est terror ante increpationem verborum, quam pœnarum sustinere cruciatum, et videre quem timeas.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 5:4Ait ad eos rex Ægypti: Quare Moyses et Aaron sollicitatis populum ab operibus suis? ite ad onera vestra. + 5.4 Quare, Moses et Aaron, sollicitatis, etc. ORIG., ibid. Dum secum est populus, et lutum aut laterem operatur, dum in paleis occupatur, non putat esse perversum, sed recte incedere. Si vero dicat, Volo ire dierum trium viam, et servire Domino, perverti populum dicit per Mosen et Aaron. Hodie quoque si Moses et Aaron, id est propheticus et sacerdotalis sermo animam sollicitet ad servitutem Dei, exire de sæculo, renuntiare omnibus quæ possidet, attendere legi et verbo Dei: continuo audies unanimes et amicos Pharaonis dicentes: Videte quomodo seducuntur homines, et pervertuntur adolescentes, ne laborent, ne militent, ne agant aliquid quod prosit, relictis rebus necessariis ineptias sectantur et otium. Quid est servire Deo? Laborare nolunt et otii occasiones quærunt: hæc erant tunc verba Pharaonis, hæc et nunc amici ejus loquuntur, nec solum verbis, sed et verberibus persequuntur. Flagellari jubet scribas Hebræorum, paleas non dari, opus exigi; hæc passi sunt patres, et nunc Dei populus patitur. Qui se ex integro principi hujus mundi tradiderunt, prospere agunt; omnia, ut putant, feliciter eveniunt: servis autem Dei etiam victus parvus et humilis non succedit. Hæ sunt enim paleæ quæ dabantur a Pharaone; unde quidam fatigati dicunt ad Pharaonem: Quid tu affligis populum tuum? Superati enim verberibus a fide cadunt, et confitentur se esse Pharaonis populum, non enim omnes qui ex Isræl, hi sunt Isrælitæ.
2 Chronicles 28:22Insuper et tempore angustiæ suæ auxit contemptum in Dominum, ipse per se rex Achaz,
Jeremiah 5:3Domine, oculi tui respiciunt fidem: percussisti eos, et non doluerunt; attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam: induraverunt facies suas supra petram, et noluerunt reverti. + 5.3 Domine, oculi tui. ID. Damnantur opera Judæorum (in quibus juxta legis cæremonias exsultabant) per fidem Christianorum, per quam gratia salvi facti sumus. Percussisti eos. GREG. Omnis divina percussio, etc., usque ad et est unum flagellum quod temporaliter incipit, et æternis consummatur suppliciis. Et non doluerunt. Inferuntur supplicia ut corrigantur vitia, sed non emendatur Jerusalem nec per tormenta.
Jeremiah 26:8Cumque complesset Jeremias, loquens omnia quæ præceperat ei Dominus ut loqueretur ad universum populum, apprehenderunt eum sacerdotes, et prophetæ, et omnis populus, dicens: Morte moriatur.
Jeremiah 27:8Gens autem et regnum quod non servierit Nabuchodonosor regi Babylonis, et quicumque non curvaverit collum suum sub jugo regis Babylonis, in gladio, et in fame, et in peste visitabo super gentem illam, ait Dominus, donec consumam eos in manu ejus.
Jeremiah 34:2Hæc dicit Dominus Deus Israël: Vade, et loquere ad Sedeciam regem Juda, et dices ad eum: Hæc dicit Dominus: Ecce ego tradam civitatem hanc in manus regis Babylonis, et succendet eam igni: