Jeremiæ 32:22
et dedisti eis terram hanc, quam jurasti patribus eorum ut dares eis, terram fluentem lacte et melle.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 13:15Omnem terram, quam conspicis, tibi dabo, et semini tuo usque in sempiternum. + 13.15 Omnem terram, etc. Non hoc solum promissum est. Non enim dictum est, Tantum terræ tibi dabo quantum vides; sed, Tibi dabo terram quam vides. Cum enim et ulterior undique dabatur, hæc præcipue dabatur quæ videbatur. Unde et addidit: Surge et perambula terram, etc., ut perambulando scilicet perveniat ad eam quam in uno loco stans videre non poterat. Significatur autem ea terra quam acceperat Isræl semen Abræ secundum carnem, non secundum fidem: quod futurum erat sicut arena maris, quia numerari non possit. Tibi dabo. Christo promittitur hæreditas omnium gentium, qui Ecclesiam suam per totum mundum diffudit, cui Pater dicit: Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam Psal. 2. Et psalmo LXXI: Et dominabitur a mari usque ad mare.
Genesis 17:7Et statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis, fœdere sempiterno: ut sim Deus tuus, et seminis tui post te.
Genesis 28:13et Dominum innixum scalæ dicentem sibi: Ego sum Dominus Deus Abraham patris tui, et Deus Isaac: terram, in qua dormis, tibi dabo et semini tuo. + 28.13 Ego sum Dominus Deus Abraham, etc. Mystice designat mandatum divinitatis ad humanitatem Christi directum, cui terra, id est, Ecclesia, promittitur; et semini illius, id est Christiano populo. Unde psalm. 2: Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ.
Genesis 50:24Cumque adjurasset eos atque dixisset: Deus visitabit vos, asportate ossa mea vobiscum de loco isto: + 50.24 Asportate ossa, etc. STRAB. Joseph, sicut pater ejus, terram promissionis tota mente desiderabat, et incolatum Ægypti detestabatur. Nos quosque moraliter instruit, ut quandiu sumus in hoc mundo, terram promissionis, id est viventium, semper desideremus, et ibi requiescere optemus: quod bene fit, si numerum annorum Joseph moribus imitemur. Centum enim et decem vitæ annis expletis mortuus est: nos quoque studeamus per decalogi observantiam ad æternam beatitudinem quam centenarius significat, pervenire.
Exodus 3:17Et dixi ut educam vos de afflictione Ægypti in terram Chananæi, et Hethæi, et Amorrhæi, et Pherezæi, et Hevæi, et Jebusæi, ad terram fluentem lacte et melle. + 3.17 Ad terram fluentem lacte et melle, etc. AUG., Quæst. 4 in Exod. Utrum hoc spiritualiter accipere debemus, quia secundum proprietatem non hæc erat terra quæ data est Hebræis? An modus locutionis est, qua ubertas et suavitas terræ laudatur?
Exodus 33:1Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Vade, ascende de loco isto tu, et populus tuus quem eduxisti de terra Ægypti, in terram quam juravi Abraham, Isaac et Jacob, dicens: Semini tuo dabo eam: + 33.1 Locutusque, etc. AUG., quæst. 149 in Exod. Deus iratus, etc., usque ad voce terrebat. Vade, etc. ID., quæst. 150. Continuo tanquam ad ipsum Mosen, etc., usque ad a facie Domini.