Jeremiæ 32:33
Et verterunt ad me terga, et non facies, cum docerem eos diluculo et erudirem, et nollent audire, ut acciperent disciplinam. + 32.33 Et verterunt ad me terga. Unde alibi: Vertunt contra me scapulam recedentem Zach. 7.. Qui enim precatur, inclinata cervice in terra pronus funditur; qui vero tergum vertit, gestu corporis indicat, se negligere comminantem. Cum docerem eos. Fugatis tenebris erroris et idolorum cultura, illuminare eos cupiebam, et docere quæ recta sunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Jeremiah 2:27dicentes ligno: Pater meus es tu: et lapidi: Tu me genuisti. Verterunt ad me tergum et non faciem, et in tempore afflictionis suæ dicent: Surge, et libera nos. + 2.27 Verterunt. Projicientes sermones meos retrorsum. Quando enim magister præcipit, etc., usque ad sed tumorem animi indicant gestu corporis.
Jeremiah 7:24Et non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam: sed abierunt in voluntatibus et in pravitate cordis sui mali: factique sunt retrorsum, et non in ante,
Jeremiah 18:17Sicut ventus urens dispergam eos coram inimico: dorsum, et non faciem, ostendam eis in die perditionis eorum.] + 18.17 Sicut ventus. ID. Usque hodie hæc sententia permanet, etc., usque ad tunc omnis Isræl salvus fiet.
Jeremiah 26:5ut audiatis sermones servorum meorum prophetarum quos ego misi ad vos, de nocte consurgens, et dirigens, et non audistis:
Jeremiah 35:15Misique ad vos omnes servos meos prophetas, consurgens diluculo mittensque, et dicens: Convertimini unusquisque a via sua pessima, et bona facite studia vestra: et nolite sequi deos alienos, neque colatis eos, et habitabitis in terra quam dedi vobis et patribus vestris: et non inclinastis aurem vestram, neque audistis me.
Ezekiel 8:16Et introduxit me in atrium domus Domini interius, et ecce in ostio templi Domini, inter vestibulum et altare, quasi viginti quinque viri dorsa habentes contra templum Domini, et facies ad orientem: et adorabant ad ortum solis.